Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCVII. , S. 314
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCVII. , S. 314

CCCVII.
Soror Clemencia, dei gratia abbatissa, Totusque conuentus ancillarum christi Monasterij Beati Johannis ewangeliste in Lubeke. Ouinibus presencia visuris eternam in christo salutem. Notum esse cupimus vniuersis, quod nos a Nobili viro, domino Gerardo comite Holtsacie, in villa Ludendorp octo mansos et in villa Wiredestorp vnum mansum et quartam partem vnius mansi cum proprietate et omni iure, sicut in priuilegio inde conscripto plenius continetur, pro Ducentis et viginti quinque marcis denariorum Lubicensis monete tali comparauimus condi- cione, quod, cum ipse villam.; que Dummerstorp dicitur, cum terminis, agris cultis et incultis, lignis, pratis, pascuis, paludibus, piscariis, cum proprietate et omni iure ac libertate conuentuj nostro assignauerit, Sepedicti nouem mansi et quarta pars vnius mansi cum omnibus pertinenciis et jure suo ad ipsum integraliter redi- bunt. Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa, presentem paginam sigilh nostri appensione fecimus coinmunirj. Huius rei testes sunt: Dominus Otto Canoni- cus Lubicensis, Papewlf, Gerbertus de Boyceneborg milites comitis predictj, Hinri- cus de wittenborg, Hinricus de Boyceneborg, Alfwinus de domo, Gerardus de Indagine, Sifridus de Bocholte, Consules Lubicenses. Acta sunt hec in monasterio Beatj Johannis in Lubeke, Anno dornini M CC LX viij.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/53ed6f8a-b9c6-411c-9534-6104e5296c4a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success