Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. GLI. , S. 163
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. GLI. , S. 163


GLI.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei. Dilecto filio, fratri adolfo de scowenburch, ordinis minorum Bremensis dioecesis, Salutem et apostolicam bene- dictionem. Insinuarunt nobis dilecti filii, Consules et comrnune Lubicenses, quod cum ipsi olim dampnis grauibus, que ab hostibus suis pertulerant, prouocati insul- tum facerent contra illos, nonnulli ex predicto communi, sequentes impetum proprie uoluntatis, contra edictum, quod ipsi de non ledendis aliquibus ecclesiis sub pena fecerant corporali, quamplures villas et castra predictorum hostium combusserunt, in quibus quedam ecclesie incendio sunt consumpte. Cum autem predicti Consules
142 1219. Nov. 22.
et commune super hoc eorum saluti de benignitate sedis apostolice cupiant proui- deri, nos, eorum supplicationibus annuentes, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus incendiariis huiusmodi et aliis, qui sunt in hac parte culpabi- les, cum ad te propter hoc duxerint humiliter recurrendum, congrua dampnorum * satisfactione premissa, que prefatis ecclesiis taliter irrogarunt, absolutionis beneficium largiaris. Datum Lugduni, X Kalendis Decembris, pontificatus nostri anno Septimo.
.\ach cinem mit wohlcrhaltenem Siegel auf der Trese sich hefindenden Vidimus dcs Cardinal-Bischofes Ifilhelm
von Sabina.
clh.
Gerhard II., Erzbischof zu Bremen bestiitigt den zwischen dem Abte und den Mon- chen zu Cismar und der Aebtissin und den Nonnen des Klosters St. Johannis zu Liibeck unter Vermittelung des Lubeckischen Bischofes geschlossenen Vergleich. 1249.
G(erhardus) dei gratia sancte Bremensis ecclesie Archiepiscopus. Omnibus presentem paginam uisuris in domino Salutem. Ne, quod rationabihter inter ab- quos noscitur ordinatum, cuiusquam temeritate uel obhuione contingat in dubium reuocari, notum esse uolumus vniuersis, quod nos compositionem mediante domino Lubicensi et aliis religiosis uiris inter Abbatem et Monachos de fonte sancti Johan- nis, ex parte una, et Abbatissam et Moniales sancti Johannis Euangeliste Lubicensis factam, et ab ipso Episcopo, presente Abbate et consentiente, publice promulgatam approbamus, auctoritate, qua fungimur, confirmamus et presentis scripti munimine roboramus. Datum Stadhii, Anno domini MCCXLVIIII, Pontificatus nostri XXX.
i\ach der in der Vrkunde vom 2ii. October (S. unten JV<>. CLXXVI.) cnthaltencn Kinschaltung.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) GLI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/5adf6f70-bdf0-4716-a1a7-08df83956f61/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success