Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDMXIX. , S. 458
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDMXIX. , S. 458
CDMXIX.
Omnibus presentes litteras inspecturis Magnus dei gracia Sweorum Goto- rumque rex salutem in domino. Protestamur euidencius per presentes, || nos assumpsisse nobis super omnibus et singulis articulis et causis, de quibus inter dominum E(ricum), regem norwegie iJlustrem, regnumque suum || et suos subditos quoscunque, ex parte vna, et Ciuitates maritimas lubeke, wissemere, roztok, stra- lessunt, gripeswolt, || Theotonicos Wisbycenses et rigam, ex parte altera, discordia vertitur, vt, quod duo ex parte regis norwegie et duo ex ciuitatibus premissis, assumpti judices concorditer determinare et sopire non poterunt, illud nos senten- cialiter diffinire teneamur; jurauimus namque secundum deum1 et nostram consci- enciam in hac parte et in omnibus istis ad nos prelatis justiciam nos facturos. Acceptauerunt autem spontauee predicle partes diem beati Michaelis proximo
1) Sartorius liat irrig: dominnm.
1285. Jul. 3. 437
venturum ad comparendum coram nobis kalmarnie, ad procedendum in predictis causis et articulis, quos habuerint proponendos. Quecumcjue autem ibidem coram nobis proposita fuerint siue mota, illa ibi infra mensem terminare uolumus et debemus. Obligate quidem ad hoc sunt dicte septem Ciuitates, jta quod quelibet Ciuitas pro se, quod1 in dicto festo Sancti michaelis Judices et nuncios suos modis prehabitis cum procuratoribus suis in kalmariam transmittant; et si de aliqua illarum Ciuitatum vnus nuncius aut procurator, antequam ad nos veniat, morietur, superstes illius Ciuitatis pro se et decedente in omnibus premissis habebit plenariam potestatem. Promiserunt autem lubicenses pro se et ciuitatibus riga et wisby, et cetere quatuor Ciuitates pro se specialiter promiserunt pro predictis omnibus et infra scriptis fideliter obseruandis. Si eciam alie Ciuitates similis questionis iniurias passe, sub composicionis forma, quam predicte Ciuitates acceptauerant, inanere volentes, super voluntate sua et dicte composicionis ratihabicione infra festum beati michaelis instans proximo suas nobis miserint litteras, assumpsimus nobis eodem modo, sicut Ciuitatibus aliis, et eis super earum questionibus justiciam judicare; si vero impedimento legitimo preprediti2 infra festum michaelis non venerint cum ipsis litteris ratihabicionis, et si venerint ad gulbierchedh in octaua beati Johannis babtiste anni proximo futuri cum sufficienti mandato, ibidem eis justiciam faciemus. Illi eciam parti nullum debemus impertiri consilium vel juuamen, que sentencie vel sentenciis nostris non obtemperauerit, seu alia non fecerit, que in eius apertis litteris, super hijs confectis, continentur, donec secundum tenorem sentencie vel sentenciarum nostrarum plenarie fuerit satisfactum. In premissorum autem testi- monium sigillum nostrum presentibus est appensum ad euidenciam pleniorem. Datum apud Gulbierchedh, anno domini IVIC^LXXXV, quinto Non. Julij.
Aach der anf der Trete befindlichen Vrtchrift, mit anhdngendem Siegel.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDMXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/f3821f8d-ad63-4f64-913a-7f4f747ad099/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success