Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DXI. , S. 483
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DXI. , S. 483
DXI.
Dilectis dominis suis et amicis karissimis Consulibus in Lubeke, Johannes de Dowaco in gotlandia [| seruicium in omnibus beniuolum et paratum. Rogastis primo litteris vestris, cum de terra estonie || venirem, quod iterato deberem redire
464 1287. Vor Johannis.
obuiam nuncio domine regine: Deinde cum iam paratus || essem ad iter, scripsistis mihi, quod in gotlandia deberem causis omnibus cum marquardo interesse, quod et feci, deus nouit, sicut potui melius et verius, ita quod litteram de iudicio sedendo cum aliis probis viris de ciuitatibus singulis composui, quam vobis transmitto. Nunc autem (cum) credebam me a lalibus curis esse totaliter absoiutum, scripsi- stis mihi quod cum litteris domini Regis et regine deberem iterato versus estoniam redire, quod mihi satis est difficile, sicut unusquisque vestrum satis perpendere potest, ita quod labores infinitos mihi assumere debeo pro re dubia, quia timeo, quod nichil vel parum prosequi possum; sed vnum scio, quod multos inimicos acquirere possum. Vnde cum omnia premissa mihi sint difficilia et grauia, tamen non possum nec debeo nec volo vestris desidenis quicquam contraire, sed tamquam exul omnia pati volo. Rogo igitur discretionem vestram, quatinus de sollicitudine mea cogitare dignemini, rescribentes de capitaneo quando transire debeat, quia nisi ipse reualiam ueniat, tinieo quod nichil possim adipisci. Peto eciam, quatinus omnes litteras, quas vobis dirigo, diligenter peraudiatis. Valete in domino iehsu christo. Auf der Riichseite steht: Consulibus in Lubeke detur.
ISach dem auf der Trese befindlichen Originale.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/5fddaf3a-94d7-460e-bb5d-4009a202decc/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success