Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XI. , S. 36
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XI. , S. 36

XI.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Waldemarus dei gracia Da- norum Slauorumque Rex, Dux || Jutie, Dominus Nordalbingie. Tam presentibus quam futuris in perpetuum. Cum uniuersos cuiuscum||que professionis aut sexus homines nostro douiinio mancipatos in sua uelimus iusticia confouere, illis tamen jj nos specialius nos recognoscimus debitores, qui nobis noscuntur specialiter attinere. Sane quoniam ciuitatem lubicensem inhabitantes nostro uolumus singulariter et spe- cialiter seruicio assignari, iura ipsorum et eorum libertates, quas prius habuerant, ipsis dignum duximus inuiolabiliter obseruare. Scire igitur uolumus uniuersos, quod omnia, que tam in priuiiegio et in litteris domini friderici jmperatoris quam ducis henrici continentur, tam de libertatibus quam de terminis et aliis quibuscum- que negotiis ipsorum utilitatem exprimentibus, eis dignum duximus observare. Si quis igitur huic nostre constitutioni ausu temerario attemptauerit repugnare, pena, que in iitteris prememoratorum dominorutn continetur, puniendus, non solum diui- nam, set indignationem nostram contra se non ambigat commouisse.
AflcA tfer Urichrift, mit ticwKch erhahenem Siegel, auf der Trese.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/6e653702-d45a-4fff-b0d7-a64d59f4efd5/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success