Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXXII. , S. 141
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXXII. , S. 141
CXXII.
Honorabilibus viris et dilectis Aduocato, Consulibus ac toti Ciuitati Lubicensi Gi||selbertus, dominus de Amestel, salutem et sincere dilectionis affectum. Sicut nobis scripsistis de || probo iuuene vestro et vestris conciuibus uuhieratis in expu- gnacione Marcwardi culen predonis || et suorum sociorum, uobis multum condolemus, et ubicunque nobis indicare poteritis, vobis ad recuperationem dampni vestri libenter, ubi possumus, cooperari uolumus. Rogamus autem vestram discretionem, quatinus hominibus nostris Cochgam [navem] eorum, que apud uos est reducta, a uestris conciuibus restitui faciatis, sicuti uelletis, quod uobis et uestratibus apud nos in simili causa faceremus, ut hoc apud uos et uestros amicos promereri specialiter possimus. Sciatis etiam, quod quicquid feceritis latoribus presentium de predictis et quicquid ipsi fecerint, uel in quocunque uobiscum concordauerint, omnes absentes homines nostri, qui socii sunt de ipsis bonis, ratum habebunt, quasi presentes essent. Datum traiecti, anno domini M(5CXL septimo, in crastino sancte Agathe virginis.
120 1247. Fcbr. 22.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/74584244-543a-46f9-befe-7b248430f323/charter>, accessed at 2025-02-07+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success