Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXII. , S. 327
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXII. , S. 327


CCCXXII.
A(lbertus) miseratione diuina sancte Rigensis ecclesie archiepiscopus, crucis christi minister. Dilectis in christo, aduocato et consulibus ciuitatis Lu||bicensis, salutem et quicquid potest tam dilectis amicis beniuolentie et fauoris. Literas uestras, omni fauore et gratia dignas, rece||pimus, quia in eis indicia sincere cari- tatis inuenimus, que in cordibus uestris nondum ita refriguit, quin adhuc apud [| uos remaneat aliqua scintilla prehabite caritatis, et ideo preces uestras de camino caritatis prodeuntes libenter suscipimus et exauditionis armario commendamus, Si- quidem petistis a nobis, quod ad decorem et honorem dei et noue fabrice, in ciuitate uestra lubeke erigende, manum liberalitatis vellemus extendere et tam sanctum propositum prosequi studio pietatis. Quia igitur spem posuistis in nobis, nec decet sperate rei gratia uos fraudari, petitionem uestram tali fauore duximus prosequendam, quod ad hoc opus, de quo intenditis, C marcas denariorum, quas apud comitem Gerardum ex ui mutui habemus depositas, assignamus, secundum quod in litteris super hoc confectis plenius continetur, quas Iatori presentium, socio nostro E., Rigensi canonico, petimus assignari; quas depositas reliquimus apud bone memorie dominum Wilhelmum dictum album, ciuem lubicensem, qui rerum nostrarum, cum apud vos essemus, fuit concius et promotor: quod si pre- fatam pecuniam ad habendum diligenti studio fueritis prosecuti, ne videamur vobis uelle onus imponere, quod nos ipsi digito sollicitudinis nolimus aliquatenus subleuare, de bonis nostris alias C marcas denariorum ad idem opus pietatis duximus assi- gnandas, sicut iam dudum in nostro expressimus testamento. Et quia omnes ex parte vestra ad nos venientes benigne 'consueuimus excipere et favoris gratia prose- qui, petimus, ut hoc ipsum etiam nobis in persona latoris presentium rependatis, quia omnes questiones, nobis aliquando motas, vobis et ipso mediantibus libenter volumus cum pacis clementia terminare, pro quo et ipsum specialiter destinamus.
Naeh dem Originale, mit anhangcndem Siegel, auf der Trese.
1) Alhert II. wsr im Juni 1256 in Liibeck (vcrgl. No. CCXXVIIL), ging aber noch in' dcmsclbcn Jahre nach Biga. Die Urhunde schcini, der darin vorkommenden Einzelnbcitcn nach, in dic lelztcren Lcbcnsjahre dcs Erzbischofes zu gchoren.
Bd. I. 39
506 1270.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/65696d49-744c-4cc2-bd40-ce62f201b313/charter>, accessed 2025-03-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success