Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CMX. , S. 178
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CMX. , S. 178
CMX.
Birgerus dei gracia dux sweorum. Prefecto, Consulibus ac burgensibus vniuersis, ciuitatem lybycensem inhabitantibus, omne bonum cum salute uite pre- sentis pariter et future. || A uestra non credimus memoria recessisse, quod nos nuncios nostros ad uos in ieiunio, s(c)ilicet prepositum Ericum et Johannem caluum, specialiter transmisimus, quia uidimus diligenter, quod discordie fontes [| et igniculus odij inter nos et uos uoluit suborriri propter marinos transgressores, qui pacis federa turbauerunt; monentes uos per eosdem, ut super bono pacis diligenter deh- berare deberetis, || et quod nos certos redderetis super proposito uestro per aliquem burgensem ciuitatis uestre, qui mature esset etatis et super antiquis gestis noticiam gereret pleniorem. Innotescat igitur uobis, quod nos nuncium uestrum recepimus, quem in negociis agendis et promouendis inuenimus multipliciter prouidum et discre- tum. Habuimus igitur cum eodem super pacis concordia primo colloquium et tractatum, quam Illustres principes, s(c)ilicet felicis memorie Rex sweorum kanutus, Dux saxonie Henricus et byrgerus Dux sweorum, jnter teuthonicos et sweos anti- quitus firmauerunt. Nos ergo transscriptis eorum, in quibus forma pacis iam pre- dicte plenarie continetur, tam uestris quam nostris perlectis et auditis, inuenimus eadem in omnibus concordarj. Propter quod, presentibus uenerabilibus dominis, Archiepiscopo Vpsalensi et suffraganeis suis, domino Karulo Karuli ducis filio, domino Karulo ducis vlfonis filio, alijsque discrecioribus regni nostri, statuimus fir- miter pacem pristinam esse necessario renouandam et in posterum inuiolabiliter obseruandam; maxime quia, si lites et iurgia per antecessores nostros sapienter et fine debito termi(na)ta iterum de die in diem deberent in irritum reuocari, numquam secura pacis concordia posset ab hominibus inuenirj. Volumus igitur, omnes uos lybycenses, ad regnum nostrum cum mercimoniis uenientes, a tributo et theloneo quolibet esse liberos et exemptos; si qui uero de uestra ciuitate moram nobiscum
1) Birger Jarl der Jiingere, seit 1248 Herzog von Schnreelcn, rcgicrle frcilich das ganze Land, ob- gleich scin Konig Erich Erichsson noch bis zum 2. Februar J250 lebtc, sehcint abcr dic Urkunde doch crst nach dcm Todc dieses Fiirstcn, dem cr 1251 als Konig folgtc, ausgestellt su habcn. Die Liibeckcr beeilten sich wahrscheinlich durch Iriihzeilige Anerkcnnung scinc Cunst zu crlangen; doch nennt er sich, obwohl cr scin Land als ,,rcgnum nostrum" bczcichnet, nur „Dux."
1250 oder 1251. 157
facere uoluerint et in regno nostro habitare, tunc uolumus, ut patrie nostre legibus utantur et regantur et sweui de cetero appellentur; et hoc idem petimus, ut uos circa nostrates ad uestram ciuitatem uenientes inuiolabiliter obseruetis. Preterea si quis de uestra ciuitate aliquam de nostratibus passus fuerit iniuriam, ad nos cum litteris uestris et legitimo ueniat testimonio, et nos eidem in continentj secun- dum leges patrie plenum et integrum faciemus fieri iusticie complementum, et uos nostratibus uobiscum consimiliter faciatis. Similiter et omnia aUa, que antecessores nostri superius nominatj in priuilegiis suis antiquitus statuerunt, uolumus obseruarj, tam super purgatione ferri candidi, quam etiam mulieribus insoluto matrimonio inpregnatis. Preterea si qui de uestra ciuitate penes uos in marj rapinas uelint exercere, et pacis iam predicte federa perturbare, ipsos de uestra ciuitate in per- petuum exuletisj et nos hoc idem circa personas talium facere uolumus, vbicum- que prope partes nostras poterunt inueniri. Preterea petimus instancius, ut illos, qui de nostris partibus ad uos ueniunt, ueluti uestrates, et nos illos, qui de uestra ueniunt ciuitate, ueluti nostrates ad inuicem mutuo diligamus.
Saeh dem Originale, auf der Trese. Das anhdngende Siegel ist stark beschddigt.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CMX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/7a13dda6-7153-4b19-bdbc-270edc7f7f9c/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success