Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XXVIII. , S. 55
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XXVIII. , S. 55
XXVIII.
Hec est forma compositionis facte super liberatione Regum Dacie. Pro liberatione eorum dabuntur comiti Heinrico de Zverin XLV milia marcarum puri argenti, unaqueque marca lotone minus ualente, cum pondere coloniensi. Insuper uniuersum aurum, quod ad ornatum regine pertinebat, preter coronam, et exceptis hiis, que ante discessum suum ob salutem anime sue claustris et aliis ecclesie con- ferebat. Preterea dabuntur indumenta centum militum, scilicet cuilibet decem ulne de Scarlatto Flandrensi et duo timmer et dimidium de pellibus variis. In exitu Regis senioris dabuntur VI milia marcarum. In carnipriuio venturo dabuntur tria milia marcarum, pro quibus erunt obsides hii: Acer Juliani filius, Nicolai Lai filius, Biurn filius Tuui. Ex his tribus milibus precipue duo milia tunc dabuntur. Si autem de hiis dandis defectus fuerit, Jacobus de Mone, Petrus Strangi filius, Biurn pin- cerna, vel duo ex eis Lubeke intrabunt, donec defectus idem suppleatur. Predicti vero Acer, Nicolaus et Biurn pro residuis mille marcis in obsidione manebunt. Exeunte Rege antiquo duo fihi eius intrabunt cum XL obsidibus aliis, XX senioribus et totidem iuuenibus, quos Comes Heinricus de Dacia eligere voluerit. Item in Pascha proximo dabuntur nouem milia marcarum, cum quibus dux Ericus intrabit et exibit Rex iunior, et cum eo IX obsides. Remanentes vero obsides mutari Bd. i. 5
54 1225. Nov.17.
possunfc:;qum aliis' eqne ualentibus, filiis Regis exceptis. Item in festo Michaelis subsequenti dabuntur X milia marcarum, et exibit Dux et mutabuntur obsides, decem subtractis; In paseha sequenti dabitur medietas remanentis pecunie, et mutabuntur bbsides, decem liberatis. In assumptione beate Virginis sequente post secundum pascha summa totius pecunie remanentis debet esse persoluta. Data tota summa peeunie alter liliorum Regis exibit, quem Comes Henricus voluerit, quem vero ad peinaiiendum elegerit »cum aliis X obsidibus stabit pro Oruetha per decem annos, qwi tamen singulis annis mutabnntur. Et Rex filhim suum, si voluerit, alio filio suo mutabit. Quod si dicta pecunia in terminis prescriptis ad plenum- solui non poterit, qiiot iriilia soluta non fuerint, tot viri honesti de Dacia, quos Comes Heinricus de Ziierin nominaverit, intrabunt ad obsides, donec pecunia solui possit, et tunc exibunt hii''c«m aliis obsidibus, sicut superius est difinitum. Si Regem seniorem, antequam argentum fuerit persolutum, de medio transire contigerit, debiti remanentis summa ad medium minuetui-. Si vero Regem iuvenem infra solutionem debiti mori conti- gerit, de remanente pecunia tertia subtrahetur pars. Si ambo mortui fuerint ante solutionem debiti, Dani totaliter erunt liberi et obsides omnes sue restituentur libertati, preter illos, qui pro oruetha decem annis stare debent. Qui semel obses fuerit, vel filium obsidem posuerit, secundo non erit obses, nisi sponte intrare uoluerit. Si vero obsidum aliquis effugerit, ipse remittetur, vel alius loco suo eque bonus substituetnr. Dorninus Rex omnes terras inter Eidram et albiam fluuios sitjas, ad imperium pertinentes, uideliet a descensu Eidre in mare usque ad aquam Leuoldesowe et ab eadem aqua usque ad mare, terras domini Burwini et omnes fcerras Slauie, preter Rugiam [et terras exattinentes],1 Imperio dimittere debet. Castrum Reinnoldesburch comiti Adolfo reddetur decem diebus post Regis exitum in'eo statu, quo Rex illud habuit. De hoc habebitur respectus ad iuramenta Regis suosque obsides, et dominus Jacobus de Mone et unus de Dacia, quem ipse uoluerit, piafiter se obsidioni obligabunt, donec idem Castrum redditum fuerit. Omnia priuT*- legiai, ; qiie Rex super dictis terris obtinnerat et habet, Comiti Henrico restituet. Rex et ceteri nobiles Dacie promittent et iurabunt, quod nullum auxilium prestabunt Comiti Alberto ad castra et terras obtinendas, que habet et habuit. Quicunque ad Danos confugerant, pheoda sua, que de iure habere debent, rehabebunt, facta domino suo, a quo ea tenebant, securitate. Rex et Dani idem ius Theutonicis exibebunt «4 facient. Item Rex et Dani nullum Theutonicum in lesionem Heinrici et Adohphi Comitum predictorum manu tenebunt, similiter nec ipsi facient. Captiui et obsides
^'
!'-';*«» I) Ul a oh amlcrer Hnml iibergosclirieben. '1 * J
1225. Nov. 17. 35
liberi dimittentur. Lubecenses, Hamburgenses et ceteri terre huius mercatores, sjue quicunque alii de Rpnaanp imperio mercationis causa Daciam freqmmtare volentes^ eo iure et libertate fruentur, qua usi fuerant ante captiuitatem Regis* Genfturi equos dabit Rex in Pa&cha proximo, quinquaginta dextrarios et totidem palefridps, unumquemque dextrarium ;X marcas valentem, palefridum V. Indumenta militum dabuntur in carnipriuio proxime venturo. Ut hec omnia lata habeantur et fideliter obseruentur, sepedicto Comiti Heinrico de Zuerin, uxori sue, filiis suis, cognatis et amicis, uidelicet Wolrado Comite de Danneberch, Heinrico Comiti de Scladen, Adolpho Comiti de Holsatia, Heinrico Comiti de Luchowe, Domino Heinrico de Werle iunieri, iurabit Rex et filii sui, Episcopi et Regni Dacie me iores, e.t per appensionem sigillorum suorum ea ad maioris securitatis euidentiam confirmabunt. Ad hec Dominus Rex et filii sui iustam Orvetham Comiti Heinrico facient et iurabunt. Insuper Regem Boemie, Dominum Ottonem de Luneburch, Comitem Hermannum de Orlamunde et ceteros amicos suos, quos in hoc facto Comes Heinricns'©ffendisse videtur, absque dolo et malo ingenio ei reconciliare debet. Acla sunt Anno Domini incarnationis ifl CC XXV, XV Kalendas Decembris. Testes sunt hii: Wolradus Comes de Danneberch, Heinricus Comes de Luchowe, Heinricus Comes de Scladen^ Frethericus prepositus,'Hermannus burcharuius de Witin, Adolphus Comes Holsatie, Dominus Heinricus de Werle iunior. Dominus Otto [Dux]2 de Luneburgj Dominus Jacobus de Mone, Dominus Biurn pincerna, Dominus Ostradus, et alii quam plures. [Shniliter Comes Heinricus per se et per cognatos suos Danis securitatem faciet de reddendis obsidibus et de hiis, que supra scripta sunt, firmiter obseruandis.]3 » '■■:
Nach der im groiaJicrsoglichen Archive zu Schu-erin beftndlichen Urschrifl, an wclcher indessen nur noch ein einziges und zwar bischofliches Siegel ubrig geblieben ist.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/811c9f3d-eba5-42b5-9413-2f61b3dcb09b/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success