Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXCVI. , S. 474
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXCVI. , S. 474


CDXCVI.
Albertus dei gratia saxonie, Angarie, westfalie dux, Burchraviusque Magde- burgensis. Honestis viris et discretis, Consulibus Lubicensibus, salutem et omne bonum. Vestram scire volumus discretionem, quod quinquaginta marcas denariorum Lubicensium assignavimus domino Jacobo de pomerio, concivi vestro, de denariis ex parte serenissimi domini nostri,. Rudolfi romanorum regis, per vos annis singu- lis nobis dandis, ex affectu quolibet vos rogantes, quatenus eidem Jacobo detis prefatos denarios in termino, quo sunt dandi: hoc apud vos gratum gerimus et acceptum. Datum molne, Anno domini MCCLXXXVI, Dominica post diem beati Nicolay confessoris.
1286. 455
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDXCVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/c73ac190-af35-4bb3-8c22-522e7f36ce89/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success