Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCLXVII. , S. 363
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCLXVII. , S. 363
CCCLXVII.
Dej gratia Albertus Dux de Brunswich. Honorabilibus viris, Consulibus Lubicensibus, sibi dilectis, salutem |j et plenitudinem omnis bonj. Honestatem vestram, quam affectu prosequimur speciali, certam esse volumus || presentibus et instructam, quod pecuniam, nobis de Ciuitate vestra soluendam tutele nomine annuatim, asj|signauimus Henrico, filio karoli, ciui Brunsvicensi, percipiendam nostro nomine et tollendam: vnde quicquid de huiusmodi pecuniali pensione nobis debita dicto Henrico presentastis, uel adhuc, durante tutele termino, presentaueritis in fnturum, de eo vos quitos dimittimus omnimodis et solutos; hoc excepto, quod Jacobus dictus de Luneburg, conciuis vester, respondere debet specialiter de Telo- nio, quod sibj commisimus nostro nomine colligendum, jta, ut quicquid de telonio cedere nobis possit, idem Jacobus presentet similiter Henrico superius nominato. Vt igitur certo cerliores sitis de premissis, presentem literam cum sigillo nostro vobis dediinus ad cautelam. Datum in monte Dhoreuelt, Anno domini MC^LXXV, in crastino beatj Lambertj martiris.
1275. Oct. 12.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCLXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/8b5935d8-9534-4930-8058-0344d694033c/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success