Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDLIV. , S. 436
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDLIV. , S. 436
CDLIV.
Nos Wiszlaus dei gracia princeps Ruianorum recognoscimus, publice pro- testantes, quod j| nos in solidum cum Renfrido de Penz mihte, fide media, promi- simus honestis viris || Consulibus Ciuitatis lubicensis pro mille marcis et pro centum marcis et pro viginti || marcis examinati argenti, quas eisdem persoluemus proximo die post dominicam, qua proxime cantabitur officium inuocauit: quod si factum non fuerit, eodem die lubeke intrabimus ad jacendum, abinde non exituri, nisi dictis Consulibus de totali summa argenti prelibati et dampnis, si que processu temporis supercreuerint, fuerit integraliter satisfactum. Testamur eciam hoc pre- sentibus, quod omnes alii, qui pro dicta summa pecunie promiserint, sunt eciam obligati pro dampnis emergentibus, et pro illis jacere tenentur, sicut pro pecunia principali. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo nostro duximus muni- endum. Datum lubeke, anno domini M Cfi LXXXIIII, Fabiani et Sebastiani.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDLIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/8bcd086b-5620-4527-97cf-1915a7d222bb/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success