Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXVIII. , S. 403
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXVIII. , S. 403

CDXVIII.
Nicolaus dei gratia Comes Zwerinensis. Omnibus presentem paginam in- tuentibus || in perpetuum. Ad oinnium presentem paginam intuencium volumus deuenire noticiam ||, quod pie recordacionis Comes venerabilis in zwerin, Guncelinus nomine, pater noster, || ciuibus lubicensibus negociantibus, ipsorum Dilectioni tah" beneficio satisfaciens, per suum euntibus et redeuntibus dominium, ab omni Thelo- neo et exactione, que vngelt dicitur, Immunes eos esse liberaliter contulit ac exemptos. Nos igitur, commendabile patris nostri beneficium infringere nolentes, neque in irritum reuocantes, ipsum pretaxatum viris honorabilibus donum collatum, preterquam quod vulgariter arincpenninge appellatur, littera nostra, Sigilli nostri appensione, Dilecto fratre nostro Helmoldo, Comite Zwerinensi, Militibus quoque nostris, Nicolao Vulpe, Antonio de Tribbowe, Gerardo de Exen, Consulibus eciam lubicensibus Johanne de bardewic, Bertrammo Stalbuc, vromoldo de quinque Do- mibus, Hildebrando de Molne, Godefrido de brilo, presentibus, confirmamus. Datum Iubeke anno domini M CC LXXXI, In octava archangeli Michaelis.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/96fea635-2195-4471-89eb-7f59c3504280/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success