Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCIiXXII. , S. 367
CCCIiXXII.
Viris honestis et discretis, amicis suis dilectissimis,' Aduocato, Scabinis, Consulibus ac uniuersitati Ciuium Lubicensium. || Scultetus, Consules et uniuersi oppidani Susatenses cum speciali fauore dilectionis et honoris quicquid possunt. Sicut alias J| vestre probitatis dilectioni litteris nostris directis scripsisse meminimus, Ita rursum nunc scribendo significamus: quod deo teste |l a nobilibus viris dominis de steynvorde vel a quoquam alio vobis alique iniuriose violencie ac alique infe- runtur perplexiones, vobis tamquam amicis nostris dilectissimis ex toto corde con- dolemus, et ubicunque vestris dampnis aut incommodis possemus precauere, nequa- quam parceremus laboribus et expensis. Misimus igitur jam sepius bonos nuncios cum nostris litteris dictis dominis de steynvordia ad querendum vias super ntgocio vestro cum magna diligencia ac fidelitate, licet nichil profecerimus usque modo; et volumus adhuc libenter ad amicos nostros Ciues monasterienses, quibus dicti domini steynvordenses plus quam nobis sunt familiares, bonos nuncios nostros transmittere, ut temptetur si adhuc aliqua via utilis et expediens ad dictum nego- cium possit inueniri ipsorum et aliorum amicorum nostrorum consilio et auxilio raediante, volentes in hiis et in omnibus ad uestram utilitatem et honorem vergen- tibus semper vobis expositi esse et parati. Sciatis eciam, quod ad refusionem denariorum, quos pro utilitate omnium mercatorum exposuistis, pro parte nostra libenter facere volumus de bonis conciuium nostrorum a partibus marinis versus flandriam traductis, sicut per vos ordinatum est et institutum; et quia in dicto negocio labores et expensas fecimus, nuncios nostros cum vestris nunciis sicut bene vobis constat eciam flandriam transmittendo, videmus libenter, ut ab omnibus mercatoribus omniuin Ciuitatum quarum interest tantum accipiatur, ut de nostris eciam expensis, in sepedicto negocio factis, nobis recompensatio fiat et restaurum.
Rd. I.
44
346 1276. Jun. 25.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCIiXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/96feb382-3915-4df6-8db3-dc19e92c68f7/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success