Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. LXXXV. , S. 111
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. LXXXV. , S. 111

LXXXV.
Bernhardus dei gratia Abbas Totusque conuentus in Reyneuelde. Omnibus hoc scriptum visuris Salutem in eo, qui est || sahis omnium. Que rationabiliter et bene geruntur in tempore, stat necessario, quod scriptis firmentur memoria, ut sic ad noticiam || perueniant futurorurn. Hinc est, quod presentibus et futuris notum esse cupimus, quod nos ab omni dampno et actione sincero affectu || integraliter cessamus, quod Ecclesie nostre quondam in bello a burgensibus Lubicensis ciuitatis fuerat irrogatum. Vt autem hoc factum ratum et stabile in euum permaneat, presentem paginam eis in testimonium conferimus, Sigillo Hermanni venerabilis Abbatis in Lucken nostreque bulle munimine roboratam, Nomina testium, qui pre- sentes aderant, annotantes: Hermannus venerabilis abbas in Lucken; Thidericus Camerarius et Nicojaus, Monachi in Reyneuelde; ISicolaus Decanus, Bernhardus de Vlsen, Canonici Lubicenses; Heinricus Wllenpunt, Godescalcus de Bardewich, Mar- quardus de Haghen, Gherhardus de Herincghen, Richardus de Bocholte, Hogherus de Bardewich, burgenses eiusdem piuitatis. Acta sunt hec proximo sabbato post Octauam pasche, in turre beati Petri in Lubike, anno incarnationis domini M CC XL.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) LXXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/056a5308-c86d-414c-ba05-0bb0aa7dd662/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success