Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXCV. , S. 474
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXCV. , S. 474
CDXCV.
Nos Conradus dei gratia raceburgensis Ecclesie Episcopus. Notum esse cupimus (uniuersis presentia uisuris et audituris, quod nos, considerata |J et intel- lecta grauissima necessitatis angustia, asperitate et periculo uie, pontis et transitus prope ripas aque in Dartszowe, ubi plurimj || cum multo timore et periculo rerum et vite, ueluti per stratam ualde necessariam, frequentius transire debent, diuino amoniti spiritu, jj communem utilitatem atendentes, totis ui(s)ceribus omnibus per iam dictum pontem et uiam ambulantibus conpatientes, asignamus et deputamus annuatim, quamdiu, deo concedente, uita comite permanemus, decimales prouentus unius mansi de decimis nostris, sitis in agris uille prenominate, ad reparationem et conseruationem dicti pontis; benigno animo affectantes alleuiare dificultatem et impedimentum iam dicti transitus, quod multis hactenus incommodum generauit. Ut autem hoc pium factum nostrum temporibus nostris firmum maneat, in recor- dationem eiusdem presentia scribi fecimus et sigiili nostri testimonio communiii Datum Sconeberge, Anno Domini MC^LXXXVI, in die sancti Mauritij.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDXCV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/a14f8bfe-2c0f-491a-bd9e-b2d9aa387187/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success