Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CliXXVIII. , S. 187
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CliXXVIII. , S. 187

CliXXVIII.
Johannes norman, maior londoniarum, et eiusdem ciuitatis vniuersalis com- muna. Amicis suis in christo || karissimis, aduocato et consilio commune ciuitatis de lubique salutem in domino et mutue dilectionis affectum. || Meminimus et prudencie vestre satis innotescit, nos litteras nostras uobis iam pridem destinasse pro quibusdam || conciuibus nostris tunc conquerentibus, quod vi et iniuste spoliati fuerint a quibusdam de vestratibus de bonis suis apud copmanhauene, sicut in litteris nostris uobis destinatis continetur, ut super huiusmodi spoliacione et ceteris iniuriis eis multipliciter illatis satisfieri faceretis. Vos autem, sano ducti consilio et amicabiU specialitate pleniori, propter honorem ciuitatis londoniensis et propter indempnitatem utriusque partis, sicut intelligimus, ad nos transmisistis fratrem iohannem, monachum de rineuelde, procuratorem vestrum, ad tractandum de pace super tantis et talibus iniuriis predictis, qui circa reformacionem pacis inter partes facte, concesse et confirmate, coram nobis in generali curia nostra, die lune ante festum sancti petri ad uincula, anno gratie M LI, strenue et laudabiliter una nobis- cum uiriliter laborauit, sicut in scripto composicionis inter partes facte continetur; vnde vos et ipsum procuratorem vestrum in hac parte non modicum commendamus. Audacius igitur et securius vos et vestrates cum rebus et mercimoniis uestris, nullo timore perterriti, londonias et alibi per angliam uenire non omittatis, Pro certo habituri, quod causa huiusmodi contencionis nullum gravamen, nullam molestiam, nullum impedimentum, dampnum vel difficultatem uobis infe[r]remus uel inferri per- mittemus vel procurabimus. Et hoc bona fide vobis permittimus,1 ut cerciores effi- ciamini. Valete semper in domino.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CliXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/ad0167ab-a372-4af6-955f-fa88aa11b05c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success