Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXV. , S. 399
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXV. , S. 399
![00000399.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000399.png)
![00000400.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000400.png)
CDXV.
Honorabilibus viris et discretis, Scabinis, Consulibus ceterisque burgensibus Ciuitatis |J Lubicensis, Judex, Consules ac ceteri oppidani Lippenses quidquid pos- Bd. i. 48
578 1281. Jul. 2.
sunt obsequii, dilectionis et honoris. || Notum facimus vobis et omnibus hoc scriptum visuris, Quod constitutus in nostra . . Judicis || et Consulum presentia, et presen- tibus pluribus aliis probis viris, Johannes dictus sadge Domum suam in oppido nostro, quam inhabitare consueuit, et alias domos suas immediate eidem domui adiacentes, quarum unam adhuc edificare proponit, filio suo hermanno donauit, tradidit et assignauit, eisdemque domibus prorsus renunciauit, Petens hoc patenter nostro testimonio roborari. In huius igitur rei testimonium, ad petitionem prefati Johannis, hoc scriptum sigillo Oppidi nostri duximus roborandum. Vestre quoque honestati affectuosas graciarum referimus actiones, pro eo, quod ad compositionem et determinationem Negocii Johannis supradicti laudabiliter et efficaciter intendistis, Et Rogamus affectu quo possumus ampliore, quatinus supradictum eiusdem Johan- nis filium dignemini fauorabiliter promouere, Scituri, quod nos omnes ac singuli hoc in quibuscunque poterimus studebimus deseruire. Datum anno dominilfrcCLXXX primo, feria quarta post festum beatorum apostolorum petri et Paulj.
tfach dem auf dcr Trese befindlichen Originalc; das Siegel ist verhren.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/ae156ebf-add1-45a3-90ab-b41ec6c56c10/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success