Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XMX. , S. 82
XMX.
In nomine sancte et individue trinitatis. Godescalcus dei gratia Racesbur- gensis Ecclesie episcopus, Petrus prepositus et totus conuentus j|ecclesie Races- burgensis. Omnibus fidelibus hanc paginam inspecturis salutem in christo ihesu. Actiones et facta scribi debent || non immerito modernorum. ut per ea, que facta sunt, transferantur ad noticiam posterorum. Ea propter et presentes noj|uerint et futuri, quod Burgenses Lubicenses super illato ecclesie nostre dampno, procurato nobis per ascensum fluminis Wokenizie de molendino eorum novo, totaliter ecclesie nostre ac integraliter in omnibus satisfacientes, nobiscum perfectissime complanarunt. Ne igitur in posterum a successoribus nostris et posteris predicti Burgenses Lubicenses super eo pulsati aliquam inde sustineant molestiam aut grauamen, presentem pagi- nam super hiis conscriptam ipsis contradidimus, ecclesie nostre sigilh ac nostrorum sigillorum munimine roboratam. Testes huius facti sunt hii: Albertus prior, Hein- ricus, Wiggerus, Theodericus, Bernardus, Wiggerus, Johannes, Wilhelmus Peregri- nus, Eggebardus presbiteri: Conradus, Johannes, Nycolaus, Ludolfus, Aluericus Dia- coni; Bertolfus et Bertolfus Lodewicus, Henricus, Fridericus, Johannes subdiaconi; Vasalli ecclesie: Dominus Engellardus de Gustekowe, Godescalcus de Dechowe, Wernerus de slabrugge, Johannes capelhmus episcopi et plures alii. DatumRaces- burg, Anno Incarnationis M CC XXXI, VI idus Septembris.
auf der Trese.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XMX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/b0e39b02-c445-413a-abbb-543f0d4ce3ab/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success