Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CINLXXIII. , S. 451
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CINLXXIII. , S. 451


CINLXXIII.
In dei nomine, amen. Prouisores, Magister totusque conuentus vtriusque sexus Domus Hospitalis sancti Spiritus Ciuitatis Jj Lubicensis, vniuersis christi fideli- bus, ad quos presens scriptum peruenerit, in perpetuum Ne ea, que fiunt in tempoie, || euanescant aut pereant tempore defluente, et ne per obliuionis senium deleantur, solent scripturarum et testium || memorie fideliter commendari. Quocirca notum esse uolumus vniuersis presentibus et futuris, quod, licet iam Ecclesie nostre per habundantis elemosine pecuniam, nobis per honestos et sinceros scilicet Hin
1285. April8.
ricum de Ostinchusen et engelbertum crispum collatam, et in perpetuos redditos pro nostre domus vtilitate conuersam, in duabus missis die quolibet in Ecclesia nostra celebrandis iam salubriter sit prouisum, tamen viri deuoti Johannes et albertus dicti de kamen, Ciues Lubicenses, domus domini decorem diligentes et honorem et diuini cultis ampliare desiderantes oflicium, contulerunt domui nostre trecentas Marcas denariorum lubicensium, conuersorum in empcionem ville Strise- nowe, tali prehabita condicione, quod domus nostra sit ad hoc eternahter obligata, quod, celebratis in nostra Ecclesia dictis duabus missis die quolibet, Clericum sacerdotem in nostris sumptibus perpetuo teneamus, qui cantet die quolibet terciam missam pro dictorum Johannis et aiberti et progenitorum suorum remediis anima- rum, eciam si, quod absit, in posterum ipsa villa strisenowe nobis per quemcum- que casum tam invtilis redderetur, quod nichil de ea perciperemus, tamen, nec paupertate nec aliquibus aliis casibus excusantibus, ad dictum tercium sacerdotem, in nostris sumptibus semper tenendum, et ad ipsam terciam missam cottidie cele» brandam, ne fraudentur in suis largis elemosinis, nos recognoscimus obligatos, Nec propter aliquas futuras missas, in Ecciesia nostra forsan futuris temporibus per deuotorum elemosinas instituendas, dictorum trium sacerdotum et missarum per ipsos celebrandarum numerus aliquatenus minuetur. Vt autem a nobis et ab omnibus successoribus nostris singula predicta semper inuiolabiliter obseruentur, presentem paginam sigillo communitatis lubicensis et nostro ordinauimus communiri. Datum et actum lubeke, anno domim MCCLXXXV, XV diebus post pascha. Si vero premissis defectus aliquis adueniret, pro eo eonsules lubicenses placitabunt et facient quicquid possunt, quod omnia premissa in suo jure modis prehabitis per- seuerent.
Nach der Urschrift, auf der Trese. Das Siegel des Hospitals hdngt noeh am scidenen Siegelbande, das
der Stadt ist abgerissen,
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CINLXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/b2021795-bc37-4338-8b76-94f1776f699c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success