Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCXLIII. , S. 598
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCXLIII. , S. 598


DCXLIII.
Prudentibus viris et honestis dominis Judicibus et schabinis civitatis Osna- brugensis Aduocati et Consules civitatis Gotlandie Obsequij quantum poterunt et honoris. Super beneficiis ac promotionibus vniversis, nobis nostrisque concivibus pio animo et affectu semper exhibitis et impensis, et precipue quia consulibus Lubicensibus minime consensistis, quin per suas litteras libertates et jura mercato- rum, terram Gotlandie ac Curiam ISogardie frequentantium, in suam Civitatem
1294 oder 1295. 579
transferri postulabant et in jus mutare Lubicense, Vestre serenitati laudum actio- nes toto corde deferimus intimas ne1 devotas, deservire fideliter in omnibus, quibus potuerimus, cupientes. Sa[a]ne prudencia vestra recolere dignum ducat, quod vestri quidam progenitores dictas libertates a primevis temporibus in Curiam I\o- gardensem, veluti ipsarum libertatum fundatores, primitus apportabant, que etiam libertates tam in dicta curia, quam in terra Gotlandie ab vniversis mercatoribus a retroactis temporibus usque tempus hodiernum sunt concorditer obseruate, unde contrarium maxime mercatoribus videtur, quod quicunque existens in Nogardia seu Gotlandia pro diftinitione sui Juris, bonis suis post se derelictis, Lubeke remearet. Rogamus igitur prece quam possumus ampliori, quatenus premissis, de quibus preiudicium tam presentibus quam posteris irrecuperabile generari poterit et grava- men, absque Civitatum Orientalium consensu fidem non adhibeatis aliqualem; nam prefatas libertates divino auxilio vestroque ac civitatum orientalium adiutorio medi- ante minuere non intendimus, verum in omnibus quibuscunque potuerimus fovere volumus et augere, suprascriptis igitur facientes ut vobis ab inde ad gratiarum merita iugiter teneamur.
Auf der Ruckseite steht: Dnis Judici et Schabinis Osnabrugensibus.
Abgedruckt nach dem Originale des Archives der Stadt Osnabruck in Wigands Archiv fiir Geschichte und
Alterthumskunde Hestphahns Bd. I. lleft 4. S. 18.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCXLIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/b2c369f4-1858-405c-90ec-d9b1809e69de/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success