Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DXVII. , S. 489
DXVII.
Haquinus dei gracia Dux Norwegie. Aduocato, Consulibus totique Comuni- tati ciuitatis Lybicensis salutem in domino sempiternam || In nomine domini. Residentibus nobis feliciter in ducatu, quem nobis reliquit pie recordacionis pater noster, dominus magnus, Rex Norwegie || illuster, sedula nostre mentis intencione illud occurrit pensandum quam sepius, qualiter ipsius in Christo dilectissimi patris nostri tam piis virtutum exerj|citis conformari decencius valeamus, que, ut ueraci- ter credimus, apud deum preclara luce fulgebunt, ac in orbe terrarum apud homines iugi memoria recitantur, ut per eadem uestigia eius utpote presentis tem- poris cursum, quo, diuina dictante clemencia, regimen dicti ducatus nostri suscepi- mus, iusticie zelo mediante, nobis et omnibus, vna nobiscum in eodem ducatu commorantibus, gressus derigamus salubrius, modum et formam honeste uiuendi debitam ostendendo. Nos igitur, hanc consideracionem talem attencius animo reuoluentes, elaborandum aliter non prospicimus, quam in partibus regni norwegie redintegre pacis plantacio, succisis funditus quorumlibet hominum, deum et homines non uerencium, hostilitatis radicibus, in altam protinus succrescat uirguiam directio- nis, moderaminis et equitatis. Precludatur itaque sollerter rebellium inprouida teme- ritas, deo semper et iustis hominibus inimica, que ibidem a quibusdam ueritatis et iusticie emulis, ad faciendum malum prona extitit et parata; sed succedat in posterum omnibus deo deuotis fidelibus, regnum norwegie frequentare pacifice uolentibus, quies, pax, uere dilectionis concordia, ac nostre protectionis gracia specialis. Et quia vere pacis et vnionis est fortitudo non fallax ad salutem, que, quod uerbo sinit, ante finem optate perfectionis non desinit inperfectum: presenti scripto notum facimus singulis et uniuersis, quod quicunque extranei mercatores cum suis mercimoniis seu quibuscunque aliis iustis negociacionibus, uel alii cuius
470 1287. Auff. 19.
cunque bone condicionis homines de partibus quibuscunque ad aliquam ciuitatum nostrarum, asloie uel alibi in ducatu nostro existencium, accedere decreuerint, sub nostre promissionis et securitatis titulo confidenter ueniant, morentur pro libito et ad propria declinent sine uexacione qualibet et difficultate bonorum aut persona- rum; hoc certe dumtaxat adiecto, quod omnibus eandem et consimilem concedimus graciam in uniuersis consuetudinibus laudabiiibus, iuribus et legibus, qualem habue- runt a retroactis temporibus, et in diebus gloriosi principis patris nostri, nullis omnino interuenientibus nouis siue illegalibus adinuencionibus uel statutis; sed cum vniuersaliter omnibus huiusmodi libertatis priuilegium pariter et gracia a nobis indifferenter debeatur, istis tamen ciuitatibus maritimis, Lybicensi videlicet, Rozstok, Stralsund, Wismar et Gripiswald, speciali quadam prerogatiua affectuosius hoc in- dulgemus, excitante nos ad hoc dilectionis perseuerancia, qua pie memorie pro- genitorem nostrum ipsarum ciuitatum discreciores homines laudabili longanimitate preuenerunt. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duxi- mus apponendum. Datum asloie, Anno domini MCCLXXX septimo, tercia feria infra Octauas assumpcionis sancte marie virginis.
l\ach der auf der Trese befindlichen Urschrift, woran das Siegel, viewohl nur zur Hdlfte crhnlten, noch
befindlich ist.
DXVItt
Propst, Vecan und ganzes Capitel der Liibeckischen Kirche urkunden iiber den Verkauf eines Zinses von sechs Pfenningen in einem Ilause der Herzogen- grube an den Liibeckischen Biirger Walter von Bremen. 1287. Sept. 8.
N. dei gratia prepositus, Otto decanus Totumque lubicensis Ecclesie Capi- tulum. Tenore presentium protestamur et notum facimus vniuersis tam presentibns quam futuris, quod pensionem VI denariorum, quam habuimus in tertia domo siue area, que sita est in cornu ad sinistram manum in descensu fossate ducis apud domum relicte Gerberti, que continet in longitudine CXXXVI pedes, in latitudine vero XL, vendidimus waltero de bremis, ciui Lubicensi, pro XX solidis lubicensis monete, iure hereditario perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo nostri capituli duximus consignandum. Datum et actum Lubeke, Anno domini M CC LXXXVH, in die nativitatis domine nostre.
Aach dem im Bischoflichen Archive zu Eutin befindlichen Itegistrum capituli antiquum No. 20Ja.
1287. Dec. 13. 471
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/ba197a42-b88c-4e09-8a14-c67f70bef8e9/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success