Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDX. , S. 396
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDX. , S. 396
CDX.
IVlartinus episcopus, servus servorum dei. Venerabili fratri . . episcopo Raceburgensi ac dilectis filiis . . Deca||no et . . Scolastico ecclesie Osnabrugensis Salutem et apostolicam benedictionem. Conquesti sunt nobis Aduocatus, Con||sules et universitas ciuitatis Lubicensis, quod . . Abbas et Conventus Monasterii de Decheem, Premostratensis ordinis, Trajectensis diocesis, super quadam pecunie summa et rebus alijs ad eos communiter pertinentibus injuriantur eisdem. Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis, audiatis causam et, appellatione remota, usuris cessantibus, fine debito decidatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari; Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum apud urbem veterem, III Kalendas Martij, Pontificatus nostri Anno Primo.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/cc08b015-c3e0-4938-a37f-f98f1c196e71/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success