Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCVHI. , S. 212
CCVHI.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dej. Dilectis filijs Consilio et Co- muni Lubicensi, ecclesie Romane deuotis, salutem et [| apostolicam benedictionem. Consueuit sedes apostolica precibus condescendere deuotorum, eorumque uotis fauorem beniuolum impertirj. Cum igitur, sicut || fuit ex parte uestra expositum coram nobis, clare memorie Romanorum Imperatores, qui fuerunt pro tempore, in ecclesie deuotione || manentes, uobis per sua duxerint priuilegia concedendum, ut ab Imperio, cui estis immediate subiecti, alienarj uel infeudarj seu pignorj obligarj a nemine ualeatis, prout in huiusmodi priuilegijs plenius dicitur continerj, Nos, uestris deuotis precibus inclinatj, quod ab eisdem Imperatoribus super hoc prouide factum est ratum habentes et gratum, illud auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis
1234. Jan. 20. 191
autem hoc atteinptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lateranj, XIII kl. Februarij, Pontificatus nostrj anno vndecimo.
Kack dcm Originale, mit anhdngendcr ttullc, auf der Trese.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCVHI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/25cb1fc6-2918-4749-9dfd-fbaed5bf4131/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success