Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DLXXII. , S. 540
DLXXII.
In dei nomine, amen. Aibertus dei gracia Saxonie, Angarie et Westfalie Dux burgrauiusque rnegedeburgensis. Omnibus, ad quos presens scriptum perue- nerit, in oinnium || saluatore salutem. Notum esse volumus uniuersis presentibus et futuris, quod nos, accedente consensu pariter et assensu dilectorum nobis, uxoris nostre, Rejjlicte felicis recorda cionis Ducis Johannis fratris nostri, fratruelium quo- que nostrorum, Johannis, alberti et Erici, quorum tutores sumus, Consangwineo- rum, Nobilium, || vasallorum, Consiliariorum et fidelium nostrorum, Cum dilectis nobis Consulibus et uniuersis burgensibus lubicensibus concordauimus in hunc modum, quod ipsa Ciuitas Lubicensis et omnes eius presentis et futuri temporis inhabitatores in perpetuum aquas fluminis dicti Wokenze et totius stagni, de quo trahit ortum, cum omnibus fundis eorum usque ad ripas, ad quas protenduntur, ad usus molendinorum suorum sic libere possidebunt, ut in illis In territorio suo molendinis, nunc habitis et constructis et futuris temporibus ad eorum commodum et utilitatem construendis, libere sine cuiusquam nostri vel successorum nostrorum inpeditione vel inpedimento, libere perfruantur, dummodo metas et terminos speciali signo notatos ipsius fluminis non excedant. Si tamen per pluuias, aut per occasiones alias aqua predicta creuerit ultra memoratum signum, et per hoc aiiquorum terras aut Riuos eciam quorumcunque forsan occupauerit, in eo dicti burgenses manebunt in omnibus sine culpa, dummodo talem inundacionem aqua- rum defluere et decendere faciant prout scitius poterint oportune. Quocienscunque vero dictum signum vel signa, si plura fecerint uno limite, fuerint innouanda. predicent illud preposito Raceburgensi et duobus senioribus militibus Castri Race- borch octo diebus ante, qui tunc vixerint, et postulabunt ab eis, quod sint presentes, ubi signum huiusmodi fuerit statuendum. Qui si medio tempore non venerint, ipsi consules et burgenses Lubicenses, qui pro tempore fuerint, per se facient hanc innouacionem signorum fideliter tali modo, quod priores ipsius fluminis et aquarum terminos non excedant, de quo stabitur eorum fidei et Juramento, Si requisiti fuerint, quod in ipsius signi renouacione terminos et limites priores
1291. Mai 18.
seruauerint bona fide; pro quibus nobis persoluerunt duo milia marcarum denario- rum lubicensium et Centum marcas denariorum eiusdem monete, quas ad nostram et dictorum fratruelium nostrorum utilitatem conuertimus in optentionem et expe- dicionem castri Grabowe, et communiter in alios eis et nobis necessarios usus nostros. Unde nos et ipsi fratrueles nostri sumus ad hoc in solidum obligati, quod tam ecclesiasticarum quam secularium personarum omnes impetitiones sedare debeamus nostris laboribus et expensis, Si forsan aliquibus per ipsius fluminis augmentum dampnum aliquod est illatum, et quod nunquam per nos aut per alios ipsius fiuminis transitus alias deducetur, sed quod semper inter ripas presentes eternaliter permanebit. Item nos ad hoc specialiter obligamus, quod hoc debeamus efficere, dubio quolibet amputato, quod dicti fratrueles nostri, cum in eo statu fuerint et etate, quod ea que fecerint et priuilegiis confirmauerint, sine retractione de Jure stabiiia debuerint permanere, dabunt simile priuilegium super omnibus premissis burgensibus antedictis. Super quo fide media promisimus personaliter et dicti fratrueles nostri Johannes et albertus, Gerardus Conies Holzacie, et milites nostri Henningus de Gatersleue, Rodolfus de Jerechowe, Randwicus, Hermannus Ribo senior, Emeke hake, Dhetleuus de parkentin, Heine schakke, Wulueke de swartenbeke, hartwicus de Ritzerowe, Volcmarus de Gronowe, Johannes de Crum- messe et volradus de zulen, ut, si defectum passi fuerint in hac parte, ad iacen- dum cum omnibus compromissoribus nostris Molne intrare teneamur, non exituri, nisi dicta eis fratruelium nostrorum, ut premisimus, priuilegia sint collata; et si medio tempore quisquam de ipsis compromissoribus nostris decesserit, Joco sui virum equiualentem ultra mensem alium statuemus: quod eciam heredes nostri pro nobis facere tenebuntur, si, quod absit, nos medio tempore de medio fuerimus euocati. Testes sunt: domini Hinricus prepositus raceburgensis, Hildebrandus custos ibidem, Hermannus de bluchgere cannonicus; Milites quoque: Hinricus de kuren, Marquardus de Sandberch, Ludeke de trauenemunde et Johannes Caluus, capella- nus noster, et alii quam plures Clerici et Milites fidedigni. In cuius rei testimo- nium presens scriptum sigillo nostro duximus muniendum. Datum Louenborch, anno domini MCCLXXXXI, feria sexta ante Urbani.
Nach dem auf der Trete befindliclien Originale, mit nur venig beschudigtem Siegel.
na. I.
G6
1291. Mai 19.
DLXXVIl.
Albrecht II., Herzog von Sachsen, Engern und Westphalen, Burggraf von Magde- burg, verkauft der Stadt Liibeck fiir 2100 Mark Pf das fVasser der Wakenitz und des Ratzeburger Sees zum Behuf ihrer Miihlen. I291.Maii9.
Glcichtautend mit der vorigen Urkunde PTo. DLXXVI., nur dass der F.ingang abu cichcnd dahin laulet:
In nomine sancte et individue trinitatis, Amen. Albertus dei gratia Saxonie, Angarie et westfalie Dux Burgrauiusque Megedeburgensis. Vniversis, ad quos pre- sens scriptum[| pervenerit, in perpetuum. Ne ea, que fiunt in tempore, evanescant aut pereant, vel in obliuionis senium perveniant tempore defluente, solent scriptu- rarum testimonio || perhennari. Quocirca notum esse volumus etc. md dau nad> „permanebit" «fer Passus von.- „Item nos ad hoc specialiter obligamus" bu „fueri-
mUS eVOCatl," welcher die Verpflichtung zur Herbeischaffung der Bestdtigung von Seiten der Pieffen rf« Ausstellers enthdlt, ganz fehtt, und die Urkunde sogleich in folgender Weise schliesst: TesteS SUnt: Nobilis
vir Gerardus Comes holtsacie, Hinricus prepositus Raceburgensis, Hildebrandus Custos ibidem, et Hermannus de bluchere kanonicus; Milites quoque: Henningus de Gatersleve, Rolf de jericho, Randvvicus, Emeke hake, Dhitlewus de perkentin, Heyne schacke, Wlueke de swartenbeke, Hinricus de kuren, Marquardus santberge. Item Consules lubicenses: Hinricus steneke, Thidericus vorrat, Allexander de solt- wedele, Vromoldus de Vifhvsen, Marquardus Hildemari, Alvinus et Meynricus dicti de lapide, Johannes de dowaye, Johannes de hadersleve, Wernerus Hvno, Bruno de warendorpe et Albertus de bardewic et ibidem Consules universi et alii quam plures layici et clerici fidedigni. Vt autem premissa perpetuam optineant firmitatem et a nemine immutari valeant vel infringi, presentem paginam Sigillo nostro duxi- mus muniendam. Datum et Actum Lvbeke, Anno Domini MCCLXXXXI, Sabbato ante vrbani pape.
Nach der Urschrift, auf der Trese, mit tmhangendem jedoch serbrochenem Sicgtl.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DLXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/e270862e-9eea-48a3-a69b-d4fa0f50f8b4/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success