Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXCVIII. , S. 204
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXCVIII. , S. 204
CXCVIII.
Albertus miseratione diuina archiepiscopus lyuonie et prucie, minister ecclesie lubicensis. Uniuersis sacerdotibus et plebanis, per ciuitatem lubicensem et
12o5. Mai. 183
dyocesim constitutis, in salutis auctore salutem. Inter forum dei et forum ciuile tantam differenciam constat esse, quod in foro dei frequenter per uerbum predica- toris agitur de temporalibus relinquendis et iniuriis per patienciam sustinendis, In foro autem ciuili econtrario de temporalibus retinendis seu recuperandis plerumque agitur, ac de iniuriis per iusticiam propulsandis; vnde pedes ewangelzancium et predicancium pacem, secundum Ysaiam debent esse a ternenis1 affectibus speciosi, ad secularia uero negotia prosequenda debent secundum apostolum persone con- temptibiles destinari, ne uerbum dei adulterium paciatur et amurca cum oleo con- fundatur. Cum igitur uerbum predicationis abbati de cycemer simplici intentione duxerimus committendum, ipse autem ad lites et contentiones illud conuertit, aucto- ritatem sibi prestitam presentibus litteris reuocamus; maxime cum omnes, qui ordinationi nostre super facto* ecclesie beati johannis in lubike et monachorum in cycemer se obponunt, excommunicationis uinculo iampridem auctoritate litterarum domini pape duximus innodandos, et sentencia nostra in auctoritatem rei iudicate iam dudum per annum et amplius transierit, nec aliquo remedio fuerit releuata, nec minus eam propter hoc ualere credimus apud deum, si multos calumpniatores habeat et contemptores, fictas sibi conscientias generantes. Hoc igitur sub pena interdicti uobis precipimus obseruare et in vestris ecclesiis post exhibitionem pre- sencium publicare. Datum apud utin, anno domini MCCLIII, mense maio.
JVacA der im Copiariut dei St. Johannis-Klosters in Lubeck cnthaltenen Abschrift.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CXCVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/e8412b1e-0233-4034-8b3f-ae46d38e8d52/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success