Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXIiVHI. , S. 347
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXIiVHI. , S. 347


CCCXIiVHI.
Rudolfus dei gracia Romanorum Rex, semper Augustus. Prudentibus viris . . Consulibus et vniuersis JJ Ciuibus Lubecensibus diiectis, deuotis suis, Imperij Roinani fidelibus, graciam suam et omne bonum. || Vocati diuinitus ad regale fastigium eo disponente, qui erigit humiles in sublime, |j debemus ab eis, qui sub Regie potestatis respirare se gaudent umbraculo, debitum [debite] debite obedicionis exquirere, ipsosque ad unionis fidelium Imperij participium allectiuis inducionibus inuitare, vt, sicut fuerunt hactenus, exigente dierum malicia, tribulacionibus et pressuris obnoxij, sic dominij nostri suaui refloreant nouitate. Ecce igitur nobilem virum Heinricum, Comitem de vurstenberch, dilectum fidelem et consanguineum nostrum, ad uos cum fiducialitate transmittimus, vos attencius requirentes, quatinus iuxta diuine precepcionis edictum, quo deo, que dej, et Cesarj, que ipsius sunt, reddere quisque debet, eidem nomine nostro prestetis hilariter fidelitatis nobis debite iuramentum, Scituri certissime, quod, si ad instar aliarum ciuitatum nostrarum contribucionem imposite sibi precarie pro conseruacione tocius reipublice prenotato Henrico comiti loco nostri feceritis liberaliter et libenter, Nos vniuersas libertates et iura, vobis ab inclite recordacionis Friderico, vitimo Romanorum imperatore, suisque predecessoribus pie ac benigne concessa, benignius innouabimus et auctori- tate Regia muniemus. Ad quod utique nos presentibus obligamus. Datum Hage- nowe, IIII kal. Maij, regni nostri anno primo.
1274. Jun. 1.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCXIiVHI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/f75da627-5c69-41db-9e90-5fd94803da54/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success