Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCVII. , S. 307
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCVII. , S. 307
CCCVII.
illos Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex ac Lucemburgensis Comes ad vniuersorum tam presencium quam futurorum Noticiam Volumus peruenire Quod affectantes nunc et semper dictorum fidelium nostrorum Ciuium Ciuitatis nostre Znoymensis commodis Vtilitatibus et profectibus intendere per effectum, et vt Ciuitas ipsa Znoymensis que quasi in metis et finibus Regni nostri sita est, ob quod de specialibus subsidijs et remedijs indigere videtur continuis proficere valeat incrementis ipsi Ciuitati nostre hanc graciam duximus faciendam sie quod ex nunc in antea ipsa Ciuitas nostra specialiter in Vino et Sale illis fruatur juribus quibus Ciuitates nostre Brunna et Iglauia hactenus sunt gauise Ita videlicet quod in ipsa Ciuitate nostra Znoymensi non aliquis hospitum ab alio hospite sed potius hospes a Ciue et Ciuis ibidem ab hospite predicta Vinum et Sal perpetuis temporibus emere debeat atque possit In cuius rei testimonium presentes Litteras fieri et Sigillo nostro Secreto propter carenciam maioris Sigilli nostri iussimus communiri. Datum in Bacharaco Anno Domini Millesimo Trecentesimo vigesimo Sexto proxima Sexta feria ante dominicam qua cantatur Esto mihi in deum.
238
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/049ccd53-773e-4140-b32a-587a3a528487/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success