Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XLVIII. , S. 106
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XLVIII. , S. 106
XLVIII.
J%os Albertus Judex, Scabini atque Universitas Civitatis Oppaviensis recognoscimus publice confitentes Excellenti ac Magnifico Principi Domino Johanni inclyto Boemie et Polonie Regi tanquam vero Regi ac Domino nostro fide data unanimiter homagium prestitisse nec non de Mandato et Voluntate ipsius Speciali Serenissimis ac gloriosis Principibus Dominis Bolezlao
Henrico et Vladislao Slesie Ducibus Dominisque Wratislavie et Legnicz Illustribus heredi- busque ac legitimis ipsorum successoribus quibus nos et Civitatem nostram totamque terram Oppavie pro octo Millibus Marcarum grossorum Regalium Denariorum sexaginta quatuor grossos pro qualibet marcha computando nomine pignoris obligavit, obedientiam et devotio- nem fidei absque dolo communiter juravisse: Prominentes bona scientia et fidei puritate quod ab ipsis et eorum quolibet nullatenus divertemus sed eis et eorum cuilibet serviemus et obedientes suberimus tam diu fideliter quousque ipsis dicta octo millia Marcharum de certa illorum qui ad hoc ex utraque parte deputati sunt ex integro persolvantur. In cujus rei testimonium presentes fieri et sigillo civitatis nostre fecimus communiri. Datum Oppavie Anno Dmni 1311. XVII. Kal. Julii.
In eandem sententium extat, homagium Civitatis Lubeschinensis: Datum Oppavie Anno Dmni 1311. XVI. Kal. Julii. et homagium Civitatis Jägerndorff datum Oppavie Anno Dmni 1311. XVI. Kal. Julii.
(Excussum apud Sornmersberg Silesiacarum rerum scriptores p. 839.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XLVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/ed6c8a5d-b738-4010-aee0-bf685bb00745/charter>, accessed at 2025-01-01+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success