Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCLXIV. , S. 351
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCCLXIV. , S. 351


CCCLXIV.
Johannes, papa XXII. concedit Hinconi episcopo Olomucensi facultatem, ut possessiones ecclesice sucb inconsulto Pontifice Romano de novo infeudare, alienare seu commutare possit. Dt. Amnione XIII. Kalendas Julii 1328. «Johannes, Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri Hinconi Episcopo Olomucensi Salutem et Apostolicam Benedictionem. Exhibita nobis tua petitio continebat, quod tu ohm munere consecrationis in partibus de mandato nostro recepto corporali iuramento prestito promisisti, quod possessiones ad mensam Episcopatus tui spectantes non venderes neque donares, neque de novo infeudares, vel aliquomodo alienares Romano Pontifice inconsulto. Verum quia ut asseris, frequenter casus ocurrant, in quibus de novo easdem possessiones infeudando, vel alienando, aut commutando conditionem mense et ecclesie tuarum potes evidenter reddere meliorem, nobis humiliter supplicasti, ut providere tibi, ac mense et ecclesie supradictis super hoc de opportuno remedio dignaremur. Nos igitur huiusmodi tuis supplicationibus inclinati, ut pro evidenti utilitate ipsarum mense et ecclesie possessiones predictas, possis inconsulto Romano Pontifice de novo infeudare, alienare seu commutare de consilio et consensu tui Capituli in casibus a iure concessis et alias iuris forma servata., Non obstante iuramento per te prestito, auctoritate tibi presentium concedimus facultatem. Datum Avinione XIII. Kalendas Julii Anno Duodecimo.
36
282
CCCLXV. Hartlebus de Mysliboric profitetur, se monasterio Oslawanensi pro decimis in villis Mi roslav} emtis IX. modios tritici, siligiids et X. avence solvere teneri. Dt. VIII. Idus Julii 1328.
J\os Hartlebus de Myselworzicz vniuersis ad quos presentes peruenerint cupimus esse 110 tu in, quod religiosis ac deuotis donyne Mechthildi, Abbatisse et Conuentui toti sanctimonialium Ordinis Cysterciensis in Osla, valle sancte Marie, nostra bona fide promit- liinus Nouem modios tritici, Item nouem modios Siliginis, et decem modios auene pro decimis presentis anni, quas apud eandem dominum Abbatissam et Conuentum iure conuen- cionis et Empcionis comparauimus in villis Myrislas Bohemicali et media nuncupatis, tenemur soluere in festo beate Marie virginis dicto Natiuitatis proxime aftuturo, quod si hec nostra promissio, quod absit, per nos adimpleta non fuerit, extunc ciuitatem Znoymam iure obstagij in domum, quamcumque nobis dicta domina abbatissa indicauerit, intrabimus, ab eadem non exituri, donec de prelibatis annonis per nos plenarie fuerit satisfactum Addicimus etiam, quod si racionabili causa et iusta prepediti fuerimus, extunc ydoneum nobilem et honestum virum vice nostra predictum adimplere obstagium in predictam domum et ciuitatem statuere tenebimur et locare. In cuius rei testimonium euidens sigillum nostrum presentibus appen- dimus, et in testimonium firmius Sigilla proborum virorum Friderici de Myrislas, Johannis Gnechnicz plebanorum petiuimus presentibus apponi. Datum anno domini M°.CCC°.XXVIII°.VIII°. Idus Julij.
(Originale membran. cum tribus parvis sigillis ex parte hrsis in archivo civitatis Brunensis, 0. 1. n. 12.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCCLXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/05a9e6e3-dbe3-40b0-97ad-31e70ac17e3e/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success