Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXXXVIII. , S. 212
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXXXVIII. , S. 212


CLXXXVIII.
Uniuersis tenorem presencium inspecturis Nos Johannes de Mezirzicz, Wznata. Tasso et Jesco filii eius cupimus esse notum, quod nos aduertentes esse magnum inter opera pietatis religiosis locis, in quibus Deo famulantes die noctuque cultui Diuino insistunt, ac pro viuis, et defunctis, oracionibus, missis, sacriiiciis, ieiuniis, abstinenciis, vigiliis, disci- plinis, et aliis bonis operibus, Deo cottidie famulantur, elemosinas elargiri; quapropter Religiosorum Virorum . . . Prepositi, Prioris, et Conuentus fratrum monasterii Sderasiensis ante Pragam Ordinis sancti Augustini sacro sancti Sepulchri Dominici Jerosolimitani, quos
143
beneficiis, quibus possimus, prosequimur, sicut et progenitures nostri fuerant prosecuti, piis desideriis satisfacere cupientes, ac eorum inopie subuenire volentes, Jus Patronatus Ecclesie circa Skuhrow in Sohnez oppidi nostri, quod ad nos pleno Jure dinoscitur pertinere, eisdem Freposito, Priori, fratribus monasterii predieti, et eorum successoribus de nostra bona vo- luntate, et unanimi consensu damus liberaliter, et donamus propter Diuine laudis augmentum. et remedium animarum pie memorie progenitorum nostrorum, ac remissionem peccatorum nostrorum: ipsum Jus Patronatus cum suis pertinenciis omnibus et singulis exnunc in eosdem tenore presencium transferentes, per ipsos tenendum, utifruendum, possidendum, perpetuo cum suis Juribus uniuersis; renunciamus eciam pro nobis, nostris heredibus, et successoribus quibuscunque, excepcioni cuilibet Juris et facti ac beneficio, cuicunque indulto, et auxilio omnis Juris Canonici, Ciuilis, consuetudinis, et alterius cuiuscunque, que, vel quod nos, heredes, aut successores nostros, vel aliquem horum contra predicta, donacionem et trans- lacionem potest, vel quantumcunque poterit adiuuare. Intendentes, et volentes, ut donacio et translacio predicte modo, via et Jure subsistant, quo melius stare possunt. Ut antem predicta opera laudis Diuine pro viuis et defunctis predictis, eo copiosius valeant fieri, quo per Religiosum Plebanum eadem Ecclesia fuerit gubernata. Ipsi Prepositus et fratres volun- tarie promiserunt in eadem, cum vacauerit, iuxta beneplacitum Domini bonum Plebanum locare, Ordinis sui fratrem et alium Presbyterum religiosum, vel secularem ipsi perpetuis temporibus sociare, ita quod semper duo Presbyteri sint ibidem. Horum testes sunt Dominus Thobias de Tassow, frater et Patronus noster dilectus, Johannes filius eius, Hrono filius Domini Hrononis de Nachod, et quam plures homines fide digni. Actum et datum in Monasterio Sderasiensi anno Domini millesimo trecentesimo, vigesimo primo XVII, Kalendas Septembris.
(Excussum apud Dobner Monument. IV. p. 290. n. CXX1I. secunduin autngraphum aruhivi Zderasiensis.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CLXXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/17d7880b-3986-41ce-89be-54b43ebafcb7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success