Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. LXXX. , S. 126
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. LXXX. , S. 126

LXXX.
j\os Johannes dei gracia Boemie et Polonie rex, sacri imperij citra montes vica- rius generalis, ac Lucemburgensis comes, Tenore presencium constare volumus vniuersis, quod nos vtilitatibus et commodis ciuium et ciuitatis nostre Olomucensis intendere volentes, ciuibus ipsis indulgemus, concedimus et fauemus, vt in rubeto sub ciuitate nostra Olomucensi ad ipsam nostram ciuitatem spectante, circa Morauam descendendo, iuxta numerum laneorum, qui prouenire poterunt, villam edificent et instaurent, et rubeta ipsa pro edificacione yille collocent et exponant. Prata dicta Pyrkwis, eidem Yille adiungendo, que villa in censu, et omnibus prouentibus eius deseruiet perpetuo ciuitati. Sub harum, quas sigillis maiestatis nostre sigillari iussimus, testimonio literarum. Datum Prage III° Kalendas Octobris, anno domini millesimo trecentesimo quartodecimo. Regnorum vero nostrorum anno quarto.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) LXXX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/dad13170-4c0e-4daf-9c20-1a668134cd55/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success