Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXXXV. , S. 210
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CLXXXV. , S. 210


CLXXXV.
i\os Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex, Lucemburgensis Comes, Mar- chieque Budissinensis dominus, Notum facimus inspectoribus presencium vniuersis, Quod ad deuotam et benignam supplicacionem Illustris Domine Regine, domine Elizabeth felicis recordacionis quondam Wencezlai, Boemie et Polonie Regis, Soceri et predecessoris nostri Karissimi Relicte Collacionem, siue Juspatronatus Ecclesie siue Capelle sancti Procopij in antiqua Brvnna, omni Jure ac libertate, quibus ad nos, siue predecessores nostros Reges Boemie spectabant, considerantes, quod per eius deuocionem nostrarum et ipsorum prede- cessorum nostrorum animarum remedium siue memoriale perpetuum aliquod poterat procurari, de benignitatis nostre Clemencia damus et conferimus in ipsamque omne Jus Collacionis
141
siue Jurispatronatus predicte Ecclesie sine Capelle nostro, heredum et Successorum nostrorum Regum Boemie et Marchionum Morauie nomine transfundimus et transferimus pleno Jure, Dantes ei ipsum Juspatronatus siue Collacionem Ecclesie siue Capelle predicte in vnam vel in plures personas, aut ei, vel eis conferendi, aut in alios pios vsus conuertendi perpetuo plenam et liberam potestatem, Promittentes pro nobis, heredibus et Successoribus nostris, Regibus Boemie et Marchionibus Morauie omnia et singula, que ipsa domina Regina de predicto Jurepatronatus siue Collacione fecerit procurauerit siue ordinauerit, gratum habere imperpetuum et firmum, necnon ea ex nunc ratificantes de consensus nostri plenitudine confirmamus presentibus, perpetuo valituris. In cuius rei testimonium sigilla nostre Maiestatis presentibus sunt appensa. Datum in Tust VII°. Kalendas Julij, anno domini Millesimo, Trecentesimo, vigesimoprimo, Regnorum vero nostrorum anno vndecimo.
(Orig. memhrnn. cum sigillo bilateral) rupto in archivo monasterii „Aula S. Maria'- apud C. II. Guberu. Brunse sub lit. G. n. 7.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CLXXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/43643045-b314-4c4d-b079-c9a0ddf9cbfb/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success