Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCL. , S. 258
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCL. , S. 258



CCL.
j\ios Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex ac Lucemburgensis Comes Re-
cognoscimus et fatemur tenore presencium vniuersis, Nos olym cum Illustri domina Elizabeth
felicis memorie domini Wencezlai, quondam Boemie et Polonie Regis Relicta, super suis
dote et dotalicio, que ipsam in Regno nostro Boemie contingebant talem conposicionem et
189
ordinacionem habuisse, quod sibi pro ipsius dote et dotalicio decem Milia Marcarum dare et soluere tenebamur, cum quibus se nostre gracie recommisserat et nos eam assumpsimus graciosius in nostre Clemenciam maiestatis, de quibus quidem decem Milibus marcarum iam ipsam totaliter expediuimus, dando sibi partem eiusdem summe in parata peccunia, partem uero in pingnoribus, seu obligacionibus bonorum, et reliquam partem in hereditarie possessio- nibus perpetuo possidendam, Ita quod per nos de tota summa pecunie prenotate expedita est iuxta sue beneplacitum voluntatis, Nunc autem ipsam specialiter, et plenarie denuo assu- mentes in nostram graciam et fauorem et cupientes eam speciali beneuolencia et fauore quibus noster sincerus affectus dirigitur erga ipsam, prosequi cum effectu, eam et Monasterium suum Aule sancte Marie ante Brunnam cum vniuersis et singulis bonis, et possessionibus suis et eiusdem Monasterij, tam habitis quam habendis, in nostram specialem proteccionem recepimus et fauorem, volentes ipsam semper, et predictum Monasterium, vnacum bonis et possessionibus suis, fauorabiliter tueri et prosequi eciam fauoribus graciosis. Ceterum ut predicta Domina sinceritatem nostri affectus, quem ad ipsam gerimus, et gerere semper in- tendimus euidenter cognoscat, et senciat per effectum sibi pro expensis suis in prouentibus nostrarum vrbore et Monete in Cbutna, damus liberaliter assignamus et deputamus, decem marcas grossorum denariorum Pragensium Regij pagamenti percipiendas, nostris et heredum ac successorum nostrorum temporibus, et extunc per ipsam sine aliquo impedimento, septi- manis singulis per omnia tempora vite sue, Et si quandocumque ex aliqua causa impedimentum haberet in percepcione septimanali dictarum decem marcarum, quominus eas septimanatim vt premittitur percipere posset illam talem peccuniam in cuius percepcione inpediretur, volumus sibi solui in duobus terminis anni, in quocumque scilicet anno, vel tempore, ipsam in huius- modi percepcione contigerit impediri videlicet quod quidquid negligeretur, sibi dari a festo Natiuitatis domini infra festum Penthecostes hoc in eodem festo Penthecostes finaliter et in- tegraliter sibi dari volumus et suppleri et similiter ipsi domine suppleri et dari debet in festo Natiuitatis domini, quidquid concurreret non esse sibi datum, a festo Penthecostes infra fe stum dominice Natiuitatis, Quo circa tenore presencium mandamus Capitaneis et Subcamerarijs Regni Boemie qui nunc sunt, et qui pro tempore fuerint, necnon vniuersis et singulis vrbo- rarijs presentibus et futuris, Quatenus predictam dominam in dictarum decem marcarum prout premittitur percepcione nullatenus debeant inpedire, sed pocius ipsam studeant efficaciter pro- mouere, Et si contingeret ipsam in percepcione dictarum decem marcarum impedimentum habere, prout superius est expressum, sibi in supplementum solucionis peccunie, que ei occasione huiusmodi inpedimenti, soluta non fuerit modum supra expressum, debeant inuio- labiliter obseruare. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri, et Sigillo nostro maiori iussimus communiri, Datum Prage, Anno domini Millesimo Trecentesimo vicesimotercio, No- nas Octobris.
(Orig. membran. cujus sigillum bilaterale majus ruptum est, in archivo monasterii „Aula S. Maria*u apud C. R. Gubern. Brunse, sub lit. A. n. 10.)
190
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCL. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/54c1d818-2578-4aa3-812c-b65dc98298ed/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success