Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXXIX. , S. 241
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXXIX. , S. 241


CCXXIX.
Aos Elisabeth dei gracia Boemie et Polonie Regina, Domini Wencezlai, Boemie, et Polonie quondam Regis Relicta, Notum facimus tenore presencium vniuersis tam presen- tibus quam futuris, quod pridem attendentes, quam gratum Deo fore creditur et acceptum, cum pia et religiosa loca de nouo fundantur, et in eis ipse colatur altissimus, et laudetur; Hac itaque spe, et credulitatis consideracione inducta, et cupientes ea in terris salubriter agere, per que in celis apud deum eterna possimns premia adipisci, Ad laudem et gloriam omni- potentis dei, et honorem genitricis eius beate Marie virginis gloriose Monasterium Monialium. quod Aula sancte Marie vocatur vulgariter, in loco ubi tlicitur Antiqua Bruna, Olomucensis Dyocesis, Cysterciensis ordinis, de nouo fundauimus, serenissimi Principis domini Johannis Boemie et Polonie Regis ac Lucemburgensis Comitis, et loci dyocesani, ad id accedente beneplacito, et consensu, cui quidem Monasterio, ut Abbatissa et conuentus sanctimonialium seu sorores ac persone in ipso degentes, tanto liberius, et quiecius possint obsequijs diuinis intendere, et deuotum ac sedulum impendere altissimo famulatum, quanto melius et commo- dius bonis locupletate temporalibus fuerint a curis secularibus relegate, ad ipsorum altissimi, et genitricis laudem et gloriam, sperantes per hoc eis gratum offerre, et acceptabile holo- caustum, nec non pro diuini cultus augmento, nostrorum remissionem peccaminum, eiusdem consortis, et aliorum progenitorum et benefactorum nostrorum animarum salute, nostra pura, libera et spontanea et gratuita voluntate, et ex certa nostra sciencia, villam forensem in Meneys et uillam forensem in Hustopecz, cum villis Stirzowicz et Nostarowicz, quas a dicto Rege Boemie et a Nobilibus viris, Wilhelmo et Friczone-' fratribus de Egerberch, pro nostra propria parata pecunia emimus et comparauimus, ad nos Jure hereditario et proprietario spectantes, cum Jure spirituali et temporali, cum omni dominio directo vel vtili, cum Judi- cijs, vtilitatibus, redditibus, prouentibus, pratis, pascuis, piscacionibus, aquis, aquarumue decursibus, Molendinis, agris cultis et incultis. Montibus, planis, siluis et Rubetis, ac gene- raliter cum omnibus et singulis suis pertinencijs alijs, omni modo, forma, et jure, quibus melius dici, censeri, fieri, et ualere potest, et poterunt in futurum, in dotem et dotis nomine prouida, pia et mera liberalitate imperpetuum concedimus et donamus, per easdem Abbatissam. et Conuentum, Sorores et personas, presentes et posteras in vsus proprios perpetuis futuris temporibus Jure hereditario et proprietario tenendas, possidendas, et eciam vtifruendas, a Nobis, filia nostra, et tam suis quam nostris heredibus et successoribus quitquid Juris accionis uel rei nunc in dictis villis et bonis competit, uel posset competere quomodolibet in futurum expresse, et precise penitus abdicantes, ac prominentes Nos sub ypotheca et obligacione omnium aliorum nostrorum bonorum huiusmodi nostras donacionem, concessionem, et abdi- cacionem, ratas, gratas, et firmas perpetuo habere, et tenere, et nullo vmquam tempore per nos uel submissam personam, aut alium seu alios contra facere, uel uenire, publice uel occulte in Judicio siue extra, ymo ipsas defendere ab omnibus hominibus omnibusque par
22*
172
tibus posse nostro et inuiolabiliter obseruare. In cuius testimonium, et Robur perpetuum presentes fieri volumus literas, et nostri sigilli munimine roborari. Actum et Datum in Brunna Kalendis Junij Anno Domini Millesimo Trecentesimo vicesimo tercio.
(Orig. membran. cum sigitlo majori bilaterali bene conservato in archivo ejusdem monasU,rii apud C. R. Gubern. Brunae sub lit. Q. n. 6.)
ccxxx.
Sezema de JewiSowic vendit monasterio Chunicensi curiam in villa Dyrscowicz seu Stetendorf.
Dt. Brunce, Pridie Nonas Junii 1323.
. . sSezema de Jewyssowicz Religioso viro fratri Jacobo preposito Cbunicensi ac eidem suo Monasterio Ordinis Premonstratensis Olomucensis dyocesis . . Curiam in villa Dyrscowicz siue Stetendorf. . cum Agricultura atque Purcrecht. . cum omnibus.. pro Centum et Nona- ffinta Marcis Grossorum Pragensium. . vendidit sub Testimonio Nobilium yirorum Domini Johannis de Mesiricz Camerarij Brunensis et Znoymensis, Waltheri de Niculwicz, Sdenconis de PlaAvschz Zudarij Znoymensis, Ottonis de Nassymiricz, Jaroslai de Gnehnycz, Ditrici de Styhnicz, Smylonis de Slatina — Datum Brunne anno Domini Millesimo Trecentesimo vicesimo Tercio, Pridie Nonas Junij.
(Orig. membran. cum VIII. sigillis, e quibus IV. V. et VIH"m avulsa sunt, in archivo monasterii Lucensis apud C. R. Gubern. Brunte sub lit. H n. 20.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCXXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/4ce13a5e-c453-442c-94fb-a60018afecfe/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success