Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXLIII. , S. 251
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXLIII. , S. 251

CCXLIII.
J\!os Johannes, dei gracia Boemie et Polonie Rex, ac Lucemburgensis Comes. No- tum facimus vniuersis. Quod, quia Ciuitas nostra Redisch meliori munimine noscitur indigere, ut pro gratiose nostre ad hoc prouisionis et inpensionis exhibitionem Ciuitas ipsa, que est .in suo circuitu seu ambitu blancis munita, ubi in huiusmodi munimine blancarum emendatione indiget, per dilectos nobis ipsius Ciuitatis Ciues fortius et melius emendetur. Ciuibus ipsis vniuersis et singulis plenam a solutione census de agris et bonis, ad eandem Ciuitatem spectantibus, debiti et consueti dari, et collectarum seu bernarum ac steurarum et aliarum quarumcunque exactionum per duos annos, a data presentium conputandos, concedimus liber- tatem, ita quod censum ipsum et etiam ea omnia, que deberent dare, per ipsum biennium ratione huiusmodi collectarum seu bernarum ac steurarum et aliarum quarumlibet exactionum in emendationem et fortificationem dicte ciuitatis erogare et conuertere teneantur In cuius rei testimonium presentes litteras fieri, et sigillo nostro maiori iussimus communiri. Datum in Goztel. Anno domini Millesimo Trecentesimo uicesimo tertio. XIII°. Kalendas Octobris.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCXLIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/57229f58-4dbd-4bcf-9915-da3012d33a03/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success