Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXXVI. , S. 237
CCXXVI.
In nomine domini amen. Nos Conradus dei gracia Olomucensis episcopus. Notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis. Quod post obitum Theoderici bone memorie
168
nostre Olomucensis ecclesie canonici, bona in Budissow et Lubouia, que de assensu et conniuencia predecessorum nostrorum, nostro, et capituli nostri Olomucensis, ad tempora vite sue possedit et tenuit, in quibus bonis terciam partem habuimus, ad nos, et Olomucense ca- pitulum libere peruenissent. Nos per tempus aliquod, bonis ipsis cum capitulo comuniter possessis, et habitis, partem nostram a parte capituli separantes, quod maior vtilitas nobis prouenire deberet, quam hucusque prouenit, voluimus segregare. Diuisioni igitur bonorum cum capitulo intendentes, pro parte capituli dictum dictum (sie) et allegatum extitit, quod bonorum nostrorum diuisio nullo modo compieteret capitulo, asserentes, quod pars nostra cresceret, et ipsorum deficeret. Alijs eciam racionibus pluribus per ipsum capitulum expositis, que nos a diuisione bonorum deberent retrahere, et mouere, Auditis ipsorum racionibus, nec nos, nec ipsi, precipitare volentes, certum diem et terminum, cum ipso capitulo statuimus, ad quem alios absentes vocari mandauimus, vt matura deliberacione habita, quid nobis et ca pitulo super bonis predictis videretur vtilius, tractare, et diffinire communiter teneremur. Nos personaliter ad statutum terminum venimus, in capitulo consedimus, deliberauimus, et tracta- uimus, hoc diligencius recensentes, quod ex tractatibus huiusmodi, nos, vel successores nostri, et capitulum, nullum pati deberet dispendium vel iacturam. Post multos igitur tractatus ha- bitos, hanc opcionem capitulo reliquimus, vt tam nobis, quam ipsis, capitulo et canonicis seruaretur equalitas, sie, quod per ipsos nobis pro nostra, vel per nos, ipsis pro eorum parte possessiones alie vel certi deberent redditus deputari. Super exhibicione huiusmodi facta, quedam nobis per capitulum fuerunt bona, et per nos ipsis exhibita, non tamen nego- cium, inter nos tractatum diutius poterat terminari. Sed ad ultimum in hoc nostra, et eorum resedit intencio ex preteritis et presentibus nostra et eorum futura prospicientes commoda, per ipsum capitulum requisiti fuimus, quod propter ipsorum certos prouentus et redditus, quos sine grauibus laboribus et inpensis possent percipere, ipsis dare et assignare in locis con- uenientibus deberemus. Nos super hoc cum ipsis frequenti deliberatione premissa pro bonis predictis in Budissow et Lubouia, ac bonis in Bielkouicz et Thomasstat, per dominum Bu- disslaum felicis memorie, decanum ecclesie nostre eidem donatis ecclesie, et ipsorum omnibus iuribus et pertinencijs, decimales denarij nostri per totam dyocesim nostram, qui nobis a parrochialibus debentur, illis decimalibus denariis qui a quibusdam ecclesiis monasterij Tre- becensis et duabus marchis, que de ecclesijs monasterii Gradicensis nobis soluuntur dum- taxat exceptis, eo iure, quo nos, et nostri predecessores eos percepimus, debent capitulo in concambium perpetuo et inpermutabiliter assignari. In hoc tam capituli quam nostras pro spicientes vtilitates euidentes, cum denarij predicti, sine qualibet difficultate per ipsum capitulum possint percipi, et ob hoc cultus diuinus augeri valeat, predictos denarios in pleno constituto capitulo, pro bonis predictis, que per nostram defensionem possunt crescere et augeri, ho- norabilibus viris fratribus in Christo karissimis, Jenczoni decano, Sboroni preposito, Johanni archidiacono, et toti capitulo nostro Olomucensi, nostro, et omnium successorum nostrorum nomine dedimus, donauimus, et tradidimus, inperpetuum habendos, et recipiendos, et dispo- nendi de ipsis denarijs libere, prout ipsorum et ecclesie vtilitati videbitur expedire. Renunciantes omni juri nostro et successorum nostrorum omnium nomine, quod nobis in predictis denarijs
169
competebat, et ipsos in Olomucense capitulum transferimus pleno jure. Saluo iure archidiacono- rum, qui decimam partem de ipsis denarijs percipere consueuerunt. Et vt ipsos denarios capitulum ipsum melius et facilius colligere valeat, et habere compellendi rebelles, absolucionem eorun- dem, per censuram ecclesiasticam in scriptis presentibus, vel per penam aliam temporalem ipsi capitulo, plenam et meram conferimus potestatem. Prohibentes sub pena excommunica- cionis, quam in hiis scriptis in omnes proferimus, ne aliquis cuiuscumque status, , aut condicionis existat in colligendis ipsis denarijs capitulum debeat inpedire. Et vt euitetur discordia in capitulo sub premissa excommunicacionis pena archidiaconis nostre dyocesis prohibemus specialiter, ne de colligendis denarijs ipsis se aliquanter intromittant, sed capi tulum de ipsis disponat libere, committendo personis talibus, quo predictos denarios fideliter colligant et ante festum natiuitatis domini per collectores ipsos capitulo presententur. In cuius testimonium sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum in Olomucz. Anno domini millesimo trecentesimo vicesimo tercio. Nonis Aprilis. Nos vero Jenczo decanus. Johannes archidiaconus totumque predictum capitulum Olomucensis ecclesie. consedimus et tractauimus in capitulo de persona ydonea, cui colleccionem predictorum decimalium dena- riorum secure committere deberemus, tandem deliberacione diligenti prehabita, de communi fratrum de capitulo consensu et assensu vnanimi honorabilem virum dominum Sboronem prepositum nostre predicte Olomucensis ecclesie collectorem dictorum decimalium denariorum fecimus, et constituimus nostrum omnium nomine et vice, scientes omnimode, per suam circumspeccionem et industriam, nobis et capitulo ac ecclesie nostre Olomucensi vtilitatem. et speciale connnodum prouenire. Et vt efficacius dictum colleccionis officium exercere, et rebelles, sev inobedientes ad obediendum sidi cuiuscumque status sev condicionis existant compellere valeat, auctoritatem nobis et capitulo, per predictum dominum nostrum dominum Conradum episcopum Olomucensem, vt supradictum est in hac parte commissam eidem do- mino Sboroni preposito plene et totaliter committimus in hijs scripta et concedimus dictos decimales denarios requirendi, omnesque rebelles et inobedientes, sev non soluentes dictos deciinales denarios per censuram ecclesiasticam compellendam, plenam et liberam potestatem. Ratas es firmas habentes omnes sentencias, sev processus, ac temporales penas alias, quas per se, vel per alios sua auctoritate sev nomine quibuslibet duxerit infligendas. In cuius rei testimonium presens scriptum, sigillo capituli nostre Olomucensis ecclesie voluimus communiri. Datum, et actum in domo domini Fabiani custodis Olomucensis ecclesie, Anno domini predicto in generali capitulo continuato 11°. Idus Octobris.
(Ex orig. in archivo capituti Otomucensis descripsit A. Boczek.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/5dc4f529-cbc1-48cf-b87a-276102f54085/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success