Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XIX. , S. 87
XIX.
JUos Heinricus Dei gracia Boemie et Polonie Rex, Karinthie Dux, et Comes Ty- rolis, Notum facimus vniuersis presentes literas inspecturis, Quod nos multis et magnis dampnis et impugnacionibus frequentibus, que et quas per guerrarum disturbia dilecti Nobis Ciues nostri Znoymenses multipliciter sunt perpessi, benigno compacientes affectu, volentesque ipsis pro sue .deuocionis et fidelitatis constancia, quibus aduersariorum nostrorum, ipsos et Ciuitatem Znoymensem sedulo impugnancium vexacionibus, non submoti, erga nostram Excellenciam firmiter perstiterunt hucusque vicem reddere debitam et condignam, et Ciuitatis ipsius emendacioni cum effectu intendere cupientes, Ciuibus ipsis et Ciuitati villam nostram, in Morauico Missewitz et in Theutonico Mispitz dictam sitam prope Opidum Hoscziehradicz, de benignitate solita damus, conferimus, et donamus, ipsamque Ciuitati Znoymensi exnunc inantea imperpetuum incorporamus, applicamus, iungimus et vnimus, et volumus, vt Villa ipsa cum vniuersis suis pertinencijs quesitis et inquirendis, ipsi Ciuitati deseruire, et ad eam perpetuo debeat pertinere. Volumus quoque vt Ciues ipsi Znoymenses prouentus et vtilitates de dicta villa annuatim prouenientes, in emendacionem et reformacionem ipsius Ciuitatis et non in proprios usus impendant. In cuius rei testimonium presentes literas fieri et secreto Sigillo nostro Regali, maiora non dum habentes Sigilla, fecimus communiri. Cum autem fauente Domino in Regem fuerimus coronati, literas presentis tenoris renouabimus, et eas ipsis Ciuibus dabimus Sigillis nostris maioribus, quibus tunc vti cepimus sigillatas. Datum Znoyme Anno domini Millesimo Trecentesimo Octauo. III. Non. Augusti, Indiccione Sexta. Regnorum nostrorum Anno primo.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/6618428a-c189-4b38-a383-70e68ef75ef7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success