Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXLIII. , S. 409
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXLIII. , S. 409


CDXLIII.
Hynco dei et apostolice sedis gracia Olomucensis Episcopus, Omnibus in perpe- tuum, Inter sollicitudhies nostris humeris incumbentes perpeti'cura reuoluimus, vt vniuersos Religionum gradus, in quibus per virtutum studia eterni patris solum pertingitur, sanctaque mater Ecclesia veneratur, et tamquam in odore suauitatis in filiorum suorum operibus suauiter delectatur, nostri fauoris gracia prosequamur, Hoc est quod profecto considerantes exquiri- mus, ad id nostre mentis sedulum destinamus affectum, et circa illud diligenti sudio, stu- diosaque diligencia vigilamus, Religiosas tamen personas precipue, que iuxta preceptum ewangelicum sponsum suum vigilanti studio insequentes se Christo voto celebri desponderunt,- in spiritu quoque deuocionis, humilitatis et obseruancia monastice discipline domino iugiter famulantur, fauore complectuntur ampliori, Sane cum serenissimus dominus noster, dominus Johannes Bohemie et Polonie Rex ac Lucemburgensis Comes, ad deuotam supplicacionem Itlustris domine, domine Elyzabeth Regine felicis recordacionis, quondam domini Wenceslai Senioris, Bohemie et Polonie Regis Relicte, Capellam Sancti Procopij in Antiqua Brunna cum Jurepatronatus et omni iure ac libertate quibus ad ipsum sine predecessores suos per- tinuerat, pro suo ac predecessorum suorum remedio ac memoriali perpetuo Monasterio Aule Sancte Marie in Suburbio Ciuitatis Brunne sito, Cuius Monasterij ipse Rex ac predicta domina Elyzabeth fundatores existunt in persona, Abbatisse donauerit, et ipsam Capellam cum omnibus vtilitatibus, fructibus et prouentibus vniuersis, ac omni dominio in Abbatissam et Conuentum ipsius Monasterij transtulerit pleno iure, petens cum instancia, vt predictam donacionem et translacionem approbare, auctorizare et confirmare prout ad nostrum spectat officium dignaremur. Nos quoque super hoc diligenti et nnilm,a deliberacione prehabita Ho- norabilium virorum, dominorum Jenczonis decani, Sboronis prepositi Andree Archydiaconi Tociusque nostre Olomucensis Ecclesie Capituli, accedente conniuencia, consilio ac speciali consensu ad landein et gloriam diuini nominis, et ob reuerenciam sanctissime Marie virginis, a qua plenitudo tocius salutis et gracie emanauit, Cuius tytulo predictum Monasterium in- signitur, predictam Capellam Sancti Procopij cum Jurepatronatus omnibus vtilitatibus, liber- tatibus, et omni alio iure, proprietate et dominio in ipsum Monasterium Aule Sancte Marie
43*
340
transferimus, et transfundimus, et eidem Monasterio Capellam ipsam sancti Procopij coad- unamus, vnimus et incorporamus, Statuentes, mandantes et confirmantes, vt omnia iura, libertates et dominia que ipsius Capelle fuerant de cetero sepedicti Monasterij censeantur, Et vt abbatissa que nunc est vel pro tempore fuerit vna cum Conuentu suo, de Capella ipsa et bonis, sicut de reliquis bonis Monasterij disponendi et ordinandi plenam liberam et omnimodam habeant potestatem, Statuimus tamen, precipimus et mandamus, vt abbatissa que nunc est, vel que pro tempore fuerit, per honestum et discretum Presbiterum, quem nobis, sev dyocesano, qui pro tempore fuerit, presentare tenebitur, faciat statutis temporibus in diuinis congrue officijs deseruiri, Presbiterum tamen presentatum Abbatissa ipsius Mona sterij vnacum Conuentu suo, reuocare et mutare poterunt, quocienscumque ipsis placuerit, pro sue libito voluntatis. In quorum testimonium presentes literas fieri, ac nostri et nostre Olomucensis Ecclesie Capituli Sigillorum procurauimus munimine roborari. Actum et datum Prage in domo habitacionis nostre, Anno domini nostri Millesimo Trecentesimo Tricesimo- secundo, Duodecimo Kalendas Octobris.
(Orig. rnernbran. cum duobus sigillis bene conservatis in archivo ejusdem monasteiii apud C. 11. Gubern. Bruna! sub lit. G. n. 10.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDXLIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/97e655aa-d19e-4155-82ee-0899e5263875/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success