Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XLIX. , S. 107
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XLIX. , S. 107
XLIX.
, Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex, Sacri Imperii citra montes vicarius generalis, ac Lucemburgensis Comes, vniuersis Regni et Marchionatus nostri Morauie fidelibus, quibus nosse fuerit oportunum, salutem et noticiam subscriptorum. Ad fastigia sceptrigeri dyadematis, diuina disponente clemencia, sublimati, ad hoc feruentibus votis intendimus. Vt nostri Regiminis tempore nostre dicioni subiectis libertas optata proueniat, vitentur pericula ac a malignorum protecti incursibus sedeant sedendo quiescant, in pulcritudine pacis, in taberna- culis fiducie, ac temporalium requie opulenta, quod tunc salubrius fieri, et commodius expediri credimus, si ius suum tribuatur cuilibet, et vltra debitum non artetur, Hoc sane attendentes omnes Regni nostri Boemie et Morauie Principes Ecclesiasticos et seculares, Barones, Nobiles, Prelatos, Clericos et Vniuersos nostre Dicioni subiectos, pio fauoris applausu fauorabiliter amplectentes, eisdem duximus promittendum, quod omnia eorum Jura, Consuetudines, que et quas a nostris habuerunt, et habere consueuerunt predecessoribus rata habere volumus et teuere et eadem inconuulsa conseruare, Necnon quod omnia eorum priuilegia, que a nostris habent predecessoribus volumus nostris confirmare sigillis. Preterea vt nostri subiecti vberioris nostre pietatis senciant beniuolenciam, promittimus vt nullam Sturam vel exaccionem que Ber wlgariter dicitur, nisi nos vxorem ducere contingeret, seu in liberorum nostrorum filiorum et filiarum coniugali copulacione, ab eis aliquatenus exigemus. Ceterum, vt nostri Regni Regnicolas ad voluntaria prouocemus obsequia pollicemur eisdem quod numquam alicui alteri quam Morauo in Morauia aliquod officium Suppe cpmmittemus, Insuper communi voto parentum affectancium successfonem suam deuolui ad posteros, clementer assencientes,
38
nolmnus qnod liberis filijs et filiabus seu fratribus, eorumve filijs infra quartam generacionem extantibus, alicuius nostri. subditi bona ad nos tamquam vacancia, nisi propter crimen con- fiscanda forent, deuoluantur, seu nostro erario applicentur. Porro vt suis vtilitatibus nostri subditi quiecius intendant et commodius conquiescant, hanc eis duximus facere graciam specialem, quod vltra metas Regni nostri Boemie, et Marchionatus Morauie, ad quorum defensionem Principes, Barones, Nobiles Regni nostri Boemie et Marchionatus Morauie, contra omnem hominem nobis assistere fideliter promiserunt pro subiugacione alicuius Terre alienigene, eos inuitos nullatenus. compellemus, Postremo cum Sturam que Ber wlgariter dicitur in casibus superius expressis. Nec non in coronacione Regis Boemie, in quo casu Berna eciam est tollenda. accipere nos contigerit nolumus vt plus quam unus ferto argenti de laneo requiratur vel aliquatenus exigatur. Que omnia et singula sigillis nostre excellencie fecimus communiri. Datum Brunne XIUI°. Kalendas Julij. Anno domini Millesimo. CCC°. Vndecimo. Regnorum vero nostrorum Anno Primo.
(Orig. membran. cum sigillo bilaterali rupto in archivo marchionatus Moravis e snb Nr. 1. inter
Privileg!a.)
•
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XLIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/6c27c650-0bc4-4831-9a6c-e5e92206e5f7/charter>, accessed at 2024-12-29+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success