Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXVII. , S. 390
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDXVII. , S. 390


CDXVII.
«Johannes Episcopus Servus Servorum Dei Dilectis filiis . . Decano et Capitulo ecclesie Wyzegradensi extra muros Pragenses Salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum vos in solutione certe pensionis annue, in qua nostre Camere teneri noscimini, per aliqua tempora cessaveritis sicut accepimus prelibate Camere facienda, discretionem vestram attente requirimus, vobisque nichilominus per apostolica scripta mandamus, quatinus pensionem eandem pro toto tempore, quo ab eius solutione cessastis, venerabili fratri nostro . . Episcopo Olo- mucensi predicte Camere recipienti nomine integraliter persolvatis. Nos enim prefato Episcopo petendi exigendi et recipiendi a vobis pensionem predictam, vosque quitandi plenius et etiam absolvendi, de hiis que inde sibi duxeritis assignanda plenam per alias litteras concedimus facultatem. Datum Avinione XII. Kalendas Aprilis anno XV.
321
CDXvni.
Johannes, papa XXII. mandat .. episcopo Olomucensi, ut a capitulo WySehradensi certam pensionis u im tue summ am nomine camerc e pontificce exigat. Dt. XII. Kalendas Aprilis 1331.
Johannes Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri.. Episcopo Olomucensi Salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum dilecti filii . . Decanus et Capitulum ecclesie Wyzgradensi extra muros Pragenses in solutione certe pensionis annue, in qua teneri no- scuntur nostre Camere per aliqua tempora sicut accepimus cessaverint prelibate Camere facienda, nosque ipsos per alias nostras litteras requiramus, et mandamus eisdem, ut pen- sionem eandem pro toto tempore, quo ab eius solutione cessarunt, tibi recipienti nomine dicte Camere studeant assignare, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus pensionem eandem pro toto tempore cessationis huiusmodi super quo summarie simpliciter * et de plano si necesse fuerit te informes petere exigere ac recipere dicto nomine ab eisdem cum integritate procures eos ad solutionem huiusmodi faciendam auctoritate nostra appella- tione postposita, si oportuerit compellendo. Non obstante si eis vel quibusvis aliis commu- niter vel divisim a sede apostolica sit indultum quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Volumus autem quod ipsos absolvere valeas plenius et quitare de hiis que ab ipsis inde recipere te continget, faciendo super solutione tibi de pensione huiusmodi facienda duo confici consimilia publica instrumenta, quorum altero penes eosdem Decanum et Capitulum dimisso, reliquum una cum hiis, que de dicta pensione rece- peris fideliter ad eandem Cameram mittere non postponas, ipsam Cameram quam de pensione predicta et pro quotannis receperis redditurus nichilominus certiorem. Datum XII. Kalendas Aprilis anno decimoquinto.
(Ex autographo Regesto Johannis, papae XXII. anni XV. tom. VIII. pag. 96. epist. 321. in Tabulariis Valicanis desumsit Dr. B. Dudik.j
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/19d7c638-5c21-4c08-a978-4e4f40ede05d/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success