Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDLXIV. , S. 424
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CDLXIV. , S. 424


CDLXIV.
Wznata de Lomnic testamentum matris suce Katharince ratum habet. Datum die S. Lau rentii. 1333. Aos Wznatha dictus de Lomnicz Coram vniuersis Presentibus et Postens Tenore presencium publice profitemur, Testamentum et omnem Ordinacionem per Genitricem nostram
_ 355
Dilectam Dominam Katherinam Relictam domini Tassonis pie Memorie Olim dicti de Lom- nicz factam et ordinatam sicut in literis super ea confectis Eiusque Sigilli deinde nostri et aliorum nobilium virorum appensione sigillorum roboratis Expressuis continetur, nostro Con- sensu et Heredum nostrorum bona voluntate fore factam, Promittentes bona nostra fide eandem ordinacionem vnacum Heredibus et Successoribus nostris Ratam et firmam tenere ac Inuiolabiliter obseruare, Si vero quod absit aliquis Heredum vel Successorum nostrorum post decessum nostrum vel eciam ante obitum nostrum predictam ordinacionem infringere aut Irritam facere niteretur, Extunc Omnes Terre nobiles viros et Dominos petimus studiose, quatenus illos qui tales exstiterint propter deum et Causa Justicie cohercere et inducere dignentur, vt a tali contumacia et violencia penitus resipiscant, In cuius rei Testimonium et Euidenciam pleniorem presentes literas fieri et nostri sigilli Patruique nostri domini Jenczonis dicti de Lomnicz et Tassonis filij nostri necnon nobilium virorum et dominorum videlicet domini Hartlebi de Boscowicz, Pothonis de Wildenberch, Gerhardi de Chunstat, Jesconis de Boscowicz, Jesconis de Crawar et Theodrici de Spran Czudarij Brunnensis Sigillorum appensione Jussimus Roborari Datum et actum Anno domini Millesimo Trecen- tesimo Tricesimo Tercio In die sancti Laurencij Marthiris.
(Orig. membran. cum IX. parvis sigillis, e quibus III., VII., VIII. et IX. avulsa sunt in archivo monasteri i „Hortus regis" — St. Anna in Brunn — apud C. R. Gubern. sub n. 9.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CDLXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/7784f645-f7e6-4878-ac0e-2a56dda6313a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success