Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXLVII. , S. 253
CCXLVII.
•Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex, ac Lucemburgensis Comes, Marchieque Budissinensis dominus, vninersis ad quos presentes peruenerint imperpetuum, Bene nouit Maiestas Regia presencia queque disponere, futuris sie eciam prouidere negocijs. vt tamen
184
dispendijs preterita non commendet, Sed gesta retroactis curriculis temporum innouando et approbando sua consueuit auctoritate firmare, Sane libertatum et Priuilegiorum nonnulla Illustri domine Elizabeth, domini Wencezlai Senioris, felicis memorie, Boemie et Polonie Regis, Soceri et predecessoris nostri Karissimi, Relicte, Nos dedisse recolimus, ex quibus tenor cuiusdam per omnia dinoscitur esse talis: Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex etc. usque Datum Brunne Idus Octobris, Anno domini Millesimo Trecentesimo vicesimoprimo, Regnorum vero nostrorum, anno vndecimo. (Vide n. CXCI. h. T.) Nos igitur ex innata nobis clemencia eiusdem domine Elizabeth Regine predicte, precibus fauörabiliter annuentes prescriptum priuilegium cum vniuersis et singulis suis clausulis ac contentis in ipso ratificamus, innouamus, approbamus, et ex certa nostra/ sciencia firmamus, decernendo idem priuilegium robur plenum et firmitatem perpetuam oblinere, In quorum euidenciam et memoriam futuro- rum has sibi litteras dedimus, Sigilli nostri Maioris robore communitas, Datum Prage Kalendas Octobris, anno domini Millesimo Trecentesimo vicesimotercio, Regnorum vero nostrorum Terciodecimo.
(Origr. membran. cum sigillo majori bilaterali bene conservato in archivo monasterii „Aula S. Mariae" apud C. R. Gubern. Brunse sub lit. Q. n. 7. Aliud orig. ibidem sub lit. Q. n. 10.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCXLVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/7b0b73a9-01af-4ed4-b7e0-4e41998c8920/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success