Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CXL. , S. 181
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CXL. , S. 181
CXL.
«Johannes Dei gracia Boemie et Polonie Rex, ac Lucemburgensis Comes, Dignum et iustum est, ut preces (idelium nostrorum, quos fidei puritas et zelus deuocionis Nobis efficit placidos et acceptos, benevole audiamus, et eas ad exaudicionis benigne graciam fauorabiliter admittamus. Noscant igitur harum serie tam presentes quam posteri uniuersi, quod fideles nostri dilecti Ciues Olomucenses exhibuerunt nobis quoddam Priuilegium felicis memorie Domini Wenceslai quondam Regis Boemie Soceri et predecessoris nostri Karissimi, eis per dictum Regem graciose concessum, supplicantes nobis humiliter et deuote, ut idem priuilegium ipsis innouare, ratificare et confirmare de benignitate solita dignaremur. Erat autem dictum priuilegium non abolitum, non abrasum, non cancellatum, non corruptum, nec in aliqua parte uiciatum, sed in prima et integra sui figura consistens, cuius tenorem ut de ipso certitudo plenior imposterum habeatur inseri fecimus, qui talis est: Nos Wenceslaus etc. usque Datum Olomucz Anno domini MCCXCI°. IV. Idus Aprilis. Indictione prima (Vide T. IV. p. 375. «. CCXCVI.) Nos uero attendentes sinceritatem deuocionis et fidei, quibus erga Nos supradieti Ciues Olomucenses viguerunt iugiter, et nunc vigent, et speramus eos laudabiliter vigere in futurum ac uolentes quod premissa omnia et singula eo magis illibata persistant, quo firmius nostro fuerint presidio communita, ipsorum Ciuium supplica- cionibus inclinati, prenotatum Priuilegium et omnia et contenta in ipso, rata habendo et grata auctoritate regia et ex certa nostra sciencia ratificamus, innouamus, confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus, omnem defectum si quis ex quacumque causa in dicto privilegio, uel bis que continentur in ipso, forsitan interuenerit, supplentes de Regia
112
plenitudine potestatis, ac uolentes et eadem auctoritate decernentes, ut suprascriptus dicti priuilegii tenor presenlibus sie insertus, per omnia uigorem obtineat perpetue firmitaüs, et plenam fidem ac probacionem faciat, tam in judicio quam extra, eciamsi nunquam originale priuilegium predictum appareret, nec cciam haberetur, neque sit necesse illud aliquatenus exhiberi. In cuius rei testimonium, presentes literas fieri, et sigillis Maiestatis nostre iussimus communiri. Datum Brune per manus Honorabilis Johannis Pragens. Olomucen. et Wissegra- densis Ecclesiarum Canonici, Prothonotarii nostri dilecti. Anno Domini Millesimo Trecentesimo Octauo decimo. VIII. Idus Septembris Regnorum uero nostrorum anno octauo.
(Ex Orig. (M. I. 536.) in archivo ejusdem civitatis cum sigillo equestri integro descripsit A. Boczek.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CXL. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/e24ed51d-dbf4-40a5-a102-95a32433bc14/charter>, accessed at 2025-01-17+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success