Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XVI. , S. 449
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XVI. , S. 449


XVI.
Aos Fridericus et Leupoldus, dei gratia duces Austrise et Styri<*e, domini Carniohe, marchiae et portus Naonis; comites de Habspurg et de Chiburg, nec non Alsatise Landgravii, notuin esse volumus presentium inspectoribus umversis, quod serenissimus dominus noster, dominus Heinricus, Romanorum rex, triginta millia marcarum argenti, LVI. gross. Pragenses pro marca qualibet computando, nobis et fratribus nostris promisit; pro quibus promisimus nos et tenemur eundem dominum nostrum, dominum Henricum, Romanorum regem juvare et eidem assistere et servire cum omni potentia nostra in expensis nostris propriis, eodem in regno Boemise, in persona propria, vel per alium cum potentia sua regali procedente, pro acquisitione ejusdem regni; quousque idem dominus noster Henricus, Romanorum rex, dictum regnum Boemiae assecutus fuerit, cum omnibus juribus et pertinentiis ejusdem, fraude et dolo penitus exclusis. Ita quod, monitione trium mensium premissa, nos Friedericus dux Austriae, hujusmodi servitia sibi faciemus in persona propria, vel unus de fratribus nostris eadem servitia faciet, si nos legitime fuerimus impediti; promittimus etiam et tenemur pre- fato domino nostro, domino Henrico, regi Romanorum, in parata pecunia mutuare viginti millia marcarum argenti, LVI. grossos Pragenses, pro marca qualibet computando; quam summam persolvere tenebimur in civitate Ratisbonensi plene et integraliter, in terminis infra- scriptis, videlicet: in dominica, qua canitur invocavit, proxime nunc futura, tria millia mar
48*
380
carum. in festo pentecostes deinde proxime secaturo, tria millia marcarum; in festo vero beati Jacobi, immediate sequenti, quatuor iuillia marcarum et abinde post annuiii decem millia marcarum, argenti; pro quibus marchionatum 3Ioraviae cum omnibus juribus, utilitatibus et pertinencijs suis nobis fratribus et heredibus nostris obligavit tenendum tamdiu et possi- dendum, quonsque dicta summa pecuniae videlicet, C" marcarum argenti per dictum dominum uostrum, dominum Henricum Romanorum regem vel successores suos in imperio nobis vel heredibus nostris integraliter fuerit persoluta. perceptis fructibus in sortem minime compu- taudis. Insuper ex debito fidei, quo eidem domino nostro Henrico, Romanorum regi adstrin- gimur; promittimus pro nobis et fratribus nostris: quod sibi contra dominum Fridericum, illustris principis, domini landgravii Thuringiae filium et suos fautores, cum ducentis equis et equitibus armatis, praemissa monitione trium mensium! per dicti domini nostri, Henrici Roma norum regis. literas, serviemus, ipsum juvabimus per unam estatem integram, propriis in expensis ita: quod frater noster Senior, post personam nostram personaliter jam dictum servitium faciet, praedicto domino nostro. Henrico, Romanorum regi, procedente ad partes praedictas propria in persona. Ad hoc nichilominus praefato domino nostro domino Henrico, Romanorum regi cum centum armatis in dextrariis et cum centum balistariis equitibus, ipso eunte in Italiam! praemissa monitione quatuor mensium, ultra montes per sex menses servi tium in expensis propriis faciemus. Ita quod frater noster senior, post nos, Fridericus per sonaliter huiusmodi servitium faciet ipso domino nostro, domino Henrico, Romanorum regi, procedenti ibidem in propria persona. Hoc adjecto: quod, servitiorum uno durante praedicto- rum, nos vel fratres nostri ad aliud servitium vel ad alia servitia minime teneamur. Praeterea promittimus pro nobis et fratribus nostris et tenemur, restituere Moraviam ipsi domino nostro regi vel suis successoribus in imperio, postquam nobis vel nostris heredibus de quinquaginta millibus marcarum plene et integraliter fuerit satisfactum. Et nos Fridericus et Leopoldus, duces, pro nobis et fratribus nostris, juravimus: quod omnia praemissa, fraude et dolo semotis, debeamus fideliter adimplere. Insuper nobilis vir, Burcardus, comes de Hoemberg, Detr de Pillichdorf, marsalcus, Eberhardus, Heinricus et Fridericus procurabunt, pro posse suo, per nos promissa omnia adimpleri. In cujus rei testimonium praesentes literas sigillis nostris pro nobis et fratribus nostris duximus communiri. Datum Speier XY. Calend. Octob. anno domini MCCCIX.
(E Mss. Randnic. p. 220. seq. communicavit Dr. Fr. Palacky. — Ludewig Reliqu. Mss"*"" T. V. p. 532—5.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/7de8ef33-7946-4f1a-832d-540e9a42aceb/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success