Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XXXVII. , S. 99
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XXXVII. , S. 99
XXXVII.
. Johannes dei gracia Olomucensis Episcopus, vniuersis presentes literas inspecturis, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Nouerit vniuersitas vestra, nos literas venerabilis fratris nostri domini Th. antecessoris nostri quondam Episcopi Olomucensis non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, sigillo suo nichilominus communitas vidisse et legisse, quarum tenor per omnia talis est: Nos Th. dei gracia Olomucensis Episcopus Notum facimus e,tc. usque Datum in Holeschow, Anno domini M°CC°XCVII°.III° Idus Februarii. (Vide Tom. V. p. 60. n. LXII.) Nos igitur licet seruicia domini Herbordi filii Ekrici de Fullinstein, fratruelis ipsius Herbordi de Traberch nobis et ecclesie nostre vtiliter exhibita hactenus pen- semus precipue tamen venerabilis fratris nostri domini Th. episcopi, predecessoris nostri consensu et donacione inclinati bona ipsa feudalia in Castro Fullinstein cum omnibus pertinencijs suis, que per mortem dicti Herbordi Traberch, qui sine liberis et heredibus legitimis decessit, per quod ad nos sunt bona eadem deuoluta, nostro et ecclesie nostre nomine ipsi domino Herbordo et heredibus suis bona ipsa concedimus et concessa approbamus omnino et eodem iure, quo prefatus Herbordus Traberch bona eadem tenuit et possedit, wolentes, vt premissa collatio per nos in personam ipsius Herbordi benivole et efficaciter facta, non detrimentum aliquod, sed pocius iuris sibi acquisiti ex prefato concessu seu collatione antecessoris nostri
30
predicti tribuere debeat incrementum. In quorum omnium testimonium presentes literas sibi duri iussimus, sigilli nostri munimine roboratas. Actum et datum Modricz, Anno domini Millesimo CCC°X°.X° Kalend. Julij, Pontificatus nostri anno septimo.
(E codice chart. I. p. 97. in archivo archiepiscopali Cremsirii copiavit Ant. Boczek. Dobner T. IV. p. 283. habet tantum extractum.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XXXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/8bb5f520-6f08-482c-9fcf-60e87f5542b0/charter>, accessed at 2024-12-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success