Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXLVI. , S. 253
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXLVI. , S. 253
CCXLVI.
«Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex, ac Lucemburgeusis Comes, vniuersis ad quos presentes peruenerint imperpetuura, Bene nouit Maiestas Regia presencia queque disponere futuris eciam sie prouidere negocijs. vt tamen dispendijs preterita non commendet, sed gesta retroactis curriculis temporum innouando et approbando sua consueuit auctoritate firmare, Sane libertatum et Priuilegiorum indulta nonnulla Illustri domine Elizabeth domini Wencezlai Senioris recordacionis felicis, Boemie et Polonie Regis, Soceri et Predecessoris nostri Karissimi. Relicte nos dedisse recolimus, ex quibus tenor cuiusdam per omnia dinoscitur esse talis, Nos Johannes dei gracia etc. usque Datum Prage BH°. Nonas Augusti, Anno domini Millesimo Trecentesimo Decimonono, Regnorum nostrorum anno Nono. (Vide n. CLII. h. T.) Nos igitur ex innata nobis clemencia, fauorabiliter eiusdem domine Regine precibus annuentes prescriptum donacionis et collacionis priuilegium cum vniuersis et singulis suis clausulis, ac contentis in ipso ratificamus, innouamus. approbamus, et ex certa uostra sciencia confirmamus decernendo ipsum Priuilegium Robur plenum et firmitatem perpetuam obtinere. In quorum euidenciam et memoriam futurorum, has sibi literas dedimus Sigilli nostri Maioris Robore commnnitas. Datum Prage Kalendas Octobris, Anno domini Millesimo Trecentesimo vicesimotercio.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCXLVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/865950d0-499e-4d51-a116-700b1d5f0287/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success