Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. IX. , S. 441
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. IX. , S. 441


IX.
In nomine domini Amen. Theodericus dei gracia Olomucensis Episcopus, vniuersis presentes literas inspecturis salutem in domino sempiternam, Exposcit inter alia debitum officij pastoralis, vt ea que ad sancte Religionis profectum, ac diuini nominis officium per- tinere noscuntur, nostre promocionis et procuracionis studio recipiant, incrementum. Cum itaque ius patronatus Ecclesie parrochialis in Muthenicz nostre dyocesis, iam pridem in religiosas ac dilectas in Christo Alias, Priorissam et Conuentum Celle sancte Marie in Brunna, ordinis sancti Augustini, secundum instituta, et sub cura fratrum predicatorum viuencium, iusto donacionis titulo, per Serenissimum Principem dominum Wenceslaum Regem Boemye, Marchionemque Morauie, rite ac legiüime sit translatum, vt ex translacione huius- modi, eadem Priorissa et Conuentus eius, amplioris utilitatis commodum, et comoditatis uberiorem assequantur effectum, Notum esse volumus presentibus et futuris, quod Nos ob amorem dei quem principaliter attendimus in hac parte, ac oh Religionis fauorem, quo ipsum locum et personas prosequimur specialem. De uoluntate ac consilio tocius capituli
47*
372
nostri Olomucensis, et omnium aliorum, quorum intererat, Interueniente eciam solempni tractatu, qui in talibus interuenire consueuit, Predictum Juspatronatus, per prefatum Dominum Regem dicto Monasterio collatum, auctoritate ordinaria confirmamus, ac ipsam Ecclesiam in Muthenicz cum attinencijs eius singulis ac vniuersis, eidem Priorisse ac Conuentui ipsius, Celle Sancte Marie in Brunna, ac per eas Monasterio ipsarum in perpetuos vsus, preben- darum suarum applicare valeant, concedimus, et donamus liberaliter et libenter. Salua tamen congrua porcione et honesta, yidelicet tercia parte decimarum omnium, que in eadem parrochia proueniet, et oblacionibus ac obuencionibus omnibus, que volumus ad vicarium ydoneum, qui ibidem ad presentacionem dictarum dominarum per nos fuerit Canonice in- stitutus, ex integro pertinere, vt possit iura legatorum sedis apostolice, Metropolitani, et Episcopi ac eciam archidiaconorum loci exsoluere, hospitalitatem seruare, et honorifice sustentari. In cuius rei testimonium presentes literas tam nostro quam Capituli nostri Olo mucensis sigillis fecimus roborari, ad rei memoriam sempiternam. Datum in Modricz anno domini M°.CCC°.IV°. Idus Marcij.
(Orig. membran. cum dnobus sigillis ruptis in arcbivo monasterii ordinis Pradicatorum Brun. apud C. R. Gubern. Brunse sub tit. Q. n. 1.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) IX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/da560cc9-b290-47fd-88cc-6e1704fe4d8e/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success