Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XXXVIII. , S. 100
XXXVIII.
J^los Sdezlaus de Vrbowe, Henricus de Ywanschicz, Marcwardus de Vczmans. Laurencius dictus Chunber, Henricus de Rausenpruk, Gerhardus de Vrbaw, Vlridis de Voins- dorf, nec non Lupoldus Ciuis Znoymensis, Merthlo de Znoyma, Notum esse cupimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod Lebuhs de Rausenpruk dimidium molendinum cum medio laneo ac omnibus pertinencijs, quod in Vczmans habuit cum iure proprietatis, quod sibi et suis heredibus vsurpauerat, coram nobis ac aliis probis viris supscriptis propter nostrum censum, quem quam plurihus annis supersedit non persoluendo, de sua bona ac libera vo- luntate nulla conpellente potestate honorabili domine Gy . . Abbatisse in Ossla resignauit, tali interposita condicione, quod de hoc fideiussores existimus in solidum, quod idem Lebus- sius ac sui heredes siue eius coniux, quam diu vixerint, ad proprietatem nullum respectum predictorum bonorum habere teneantur, Si vero, quod absit, dominam predictam G . . pro hiisdem bonis aliquis inpeteret, de quo dampnum aliquod ipsi domine prenotate posset suboriri, ex tunc in viginti Marcis grossorum denariorum esse debemus obligati, et pro hiisdem viginti Marcis argenteis Ciuitatem Znoymensem ingredi spondemus de ipsa non exituri, donec pecunia eadem ■ domine G . . predicte plenarie persoluatur. In cuius rei testimonium et robur perpetue firmitalis presentes meo sigillo videlicet Sdezlay fieri et sigillis dominorum, videlicet domini Kadoldi de Wehinge, domini Ottonis de Bolheradicz, Nicolay de Dobrencz, Ottonis de Nassemaricz, Sdenkonis de Plauch, Nicolay de Krelicz, Wilhelmi dieti Vrey iussimus communiri, Datum et actum in Ossla. Anno domini Millesimo CCC°X° in die beati Bernhardt Abbalis.
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XXXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/95fb6449-8066-46c1-87af-49e1987ef166/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success