Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. XXIV. , S. 462
XXIV.
l%os Henricus etc. recognoscimus per presentes, et scire volumus uniuersos, quorum interrest, quod honorabilem Virum Magistrum Henricum prepositum de Volchenmarch Protho- notarium nostrum et fidelem nostrum Volchmarum de Purchstal presencium exhibitores fecimus et ordinavimus, e.t constituimus nostros Procuratores et Nuncios speciales ad petendam et recipiendam ab Illustre Domino Johanne Comite Lutzelburgense sufficientem fideiussoriam cautionem pro pecunia per eum nobis debita et promissa, sicut constat suis instrumentis, et Litteris desuper nobis datis: et ad recipiendum vice nostra juramenta, et obligaciones alias in Regno Bohemie et Marchionatu Moravie super disignacione dotis, seu dotalicij filie nostre sponse spectabilis Johannis filij, prefati Johannis Comitis Lutzelburgensis. Insuper eciam ad recipiendum ibidem homagium nomine tutele, quam gerere et administrare debebimus, prout hec et alia mutuo inter nos et predictum Comitem Lutzelburgensem tractata sunt plenius, et Litteris conprehensa; dantes eisdem nostris Procuratoribus super omnibus et singulis premissis, et ex eis dependentibus et contingentibus, et si mandatum exigant speciale, plenariam potes
393
tatem, ratum et gratum habituri, quidquid per eos in premissis et quolibet premissorum actum fuerit, sive gestum. Harum testimonio Litterarum. Datum Tyrol A. D. MCCCXXVII. die quarta Decembris.
(Beiträge zur Geschichte, Statistik etc. von Tirol und Vorarlberg VII. Bd. 212)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) XXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/2411a37c-64db-413e-a22a-ec6a4b1b6d79/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success